# De materiali medicina 334-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, RVBVS IDAEA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/334-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/334-2

RVBVS IDAEA DCXLVIII Atos Idaea hoc est Rubus Idaeus appellatus est, quoniam in Ida plurimus nascitur. Est autem tenerior multo quam Rubus, minoribusque spinis, Sępenullis. Eadem praestat: quę supradictus Peculiariter flos eius cum melle distritus. Epiphoris oculorum illinitur & ignibus sacris: contra stomachi quoque uitia bibitur ex aqua. HELXINE DCXLIX Elxine Aliqui Elitin & Cannuchersaean & Amelxinen & Sucotachon & Pychnacon: & Mesampelon & Cittampelon & Cissamethon: & Anatetamenen. Romani Volucrum lapparum. Aegyptii Apap: alii Parthe nion: alii Sideritin. Alii Heraclian. Alii Asyrian: alii Hygienem agrian: alii Clybadion: alii Polyonymon uocant. Nascitur in parietinis Sepibus: uineis: Cauliculos habens leuiter rubentes. Folia herbę mercurialis hirsuta: Semine obducto, Caulibus: asperitate etiam uestium Tenaci. Vim habent folia spissandi: refrigerandi. Quamobrem Ignes sacros: adustiones: condylomata: Panos incipientes: tumores collectionesque omnes illitis sanant. Succus cum Psimmithio Ignem sacrum & mala: quę serpunt inungit. Imponitur & podagris Cera Cypria uel Hyrcino seuo collectus. Emendat & ueterem tussim Cyathi haustu. Inflammationibus tonsillarum gargarissatus & illitus confert. Aurium cum rosaceo infusus exterminat. Est & Helxine foliis hederę duntaxat minoribus. Ramu lis longis: quibus amminicula quę cumque complectitur. DCL ELATINA Latine folia habet Helxines: pusilla: rotunda pilosa, tenuibus & Semipedalibus ramulis: quinis senisque a radice statim foliosis astricta gustu: Nascitur in segetibus & utique solo culto. Inflammationibus & fluctionibus oculorum efficax foliis cum polenta impositis. Eadem cocta sorbitionis usu a dysenteria eliberat. DCLI EVPATORIVM Vpatorion. Alii Epatorion. Alii Epatitin. Romani uolucrum majus. c Surculosa est herba simplicis Scapi: tenuis: lignosi: subrecti: nigrantis: hirsuti: cubitalis aliquando & amplioris: folio per interualla inciso & magna ex parte quinquepartito: Interim plurifariam quinquefolii aut Cannabis similitudine. Nigro & ipso extremitatibus serratis. Semen leuiter plumosum è medio Caule circa prosilit inclinatum in terram, ut cum inaruerit: uestibus quoque in ambulantium adhęrescat. Huius folia cum Suillo pingui trita & imposita ulceribus cicatrici repugnantibus medentur. Semen & Herba in Vino pota, dysentericos item affectos locinora, & Saerpente percussos restituit. Hanc aliqui falso Artemisiam esse putauerunt. Sui enim generis artemisiam indicauimus.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
