# De materiali medicina 334

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, SIDERITIS TERTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/334
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/334

LXXVIII omnes nouere: siccandi: spissandi: capillum inficiendi uis adest. Decocto ramorum aluus cita contrahitur: Abundantiae Feminarum sistuntur: Ictibus praesteris occurritur. Gingiuae stabiliuntur: Oris quidem ulceribus etiam folia commanducata prosunt: Manantibus uero in capite: oculis procidentibus: Condylomatis, Haemorrhoidis illinuntur. Stomachis laborantibus & Cardiacis trita impositaque subueniunt. Efficacior ad omnia supradicta succus expressus Caulibus atque foliis collectus & uersatus in sole. Ipsius autem seminis succus si e maturo fiat, contra mala Oris singulari praesidio est. Mediocriter maturum edentibus cohibet uentrem. Idem pręstat flos si e uino sumatur.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
