Latin
TRAGION
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 337
Unproofread scanNot analysed yet
TRAGOS HERBA DCLXI Ragos, alii Scorpion, alii Traganon uocant. Maxime in maritimis gignitur. Frutex pusillus in terra oblongus. Semipedealtus: pauloue grandior sine foliis, Ramos habens in quibus uelut Racemi sunt pu silli Grano Tritici, Acuto Capite: copiosoque Gustum uehementer spissante. Hu ius cacumina idest Acini decem poti ex Vino Coeliacis Mensiumque abundantiae auxiliantur. Quidam tundunt eos: Pastillisque factis in uasa componunt atque ita: cum opus est, utuntur. OXYSCHOENOS ET IVNCI PALV. STRIS GENERA. DCLXII Xyschoenos, alii Oxypternos: alii Ophrysheliu hoc est cilium siue supercilium Solis, Romani luncum marinum, alii luncum Manualem, Punici Chudua. Duo eius summa Genera: Alterum leue, quod Schoenos lia. Alterum acuto cacumine: quod Oxyschoenos uocatur. rursusque hoc posterius in duas species conciditur. Vnam sterilis. Alteram semen nigrum &orbiculatum ferentis: Cuius Calami crassiores, carnosioresque sunt. Inuenitur &Tertium genus utroque asperius &callosius appellatum Holoschoenos: semine simili: hoc &superioris tostum &in aqua potum sistit aluos &menses Feminarum ru bentes. urinam ciet, capitisque dolores molitur. Folia eorum tenera: quae proxima sunt radici commanducata illinuntur aduersus araneorum morsus.