# De materiali medicina 337

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, TRAGION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/337
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/337

TRAGOS HERBA DCLXI Ragos, alii Scorpion, alii Traganon uocant. Maxime in maritimis gignitur. Frutex pusillus in terra oblongus. Semipedealtus: pauloue grandior sine foliis, Ramos habens in quibus uelut Racemi sunt pu silli Grano Tritici, Acuto Capite: copiosoque Gustum uehementer spissante. Hu ius cacumina idest Acini decem poti ex Vino Coeliacis Mensiumque abundantiae auxiliantur. Quidam tundunt eos: Pastillisque factis in uasa componunt atque ita: cum opus est, utuntur. OXYSCHOENOS ET IVNCI PALV. STRIS GENERA. DCLXII Xyschoenos, alii Oxypternos: alii Ophrysheliu hoc est cilium siue supercilium Solis, Romani luncum marinum, alii luncum Manualem, Punici Chudua. Duo eius summa Genera: Alterum leue, quod Schoenos lia. Alterum acuto cacumine: quod Oxyschoenos uocatur. rursusque hoc posterius in duas species conciditur. Vnam sterilis. Alteram semen nigrum & orbiculatum ferentis: Cuius Calami crassiores, carnosioresque sunt. Inuenitur & Tertium genus utroque asperius & callosius appellatum Holoschoenos: semine simili: hoc & superioris tostum & in aqua potum sistit aluos & menses Feminarum ru bentes. urinam ciet, capitisque dolores molitur. Folia eorum tenera: quae proxima sunt radici commanducata illinuntur aduersus araneorum morsus.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
