Latin
CHRYSANTHEMON
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 338-2
Unproofread scanNot analysed yet
CHRYSANTHEMON DCLXIX Hrysanthemon siue Chalcas, siue Chalcitis: alii Chalcanthon &Chalcanthemon &Buphthalmon quasi Bouis oculum, romani Acantham, Aethrusci Garuleum, Punici Curzetam. Herba est teneritudinis frutico sae: leuibus cauliculis: Folio in capillamenti tenuitatem consecto: Floribus luteis: multum splendentibus. Oculi modo in orbem circumactis inde inuento Buph thalmi nomine. Nascitur circa Oppida. caules eius excipiuntur in cibos ut Cymae. Flores triti cum Cera discutere Steatomata Dicuntur. Arquatis certe Hilaritatem faciunt Coloris utique ad Tempus: Si a Balnearum egressu in quibus fricari se diu fecerit: bibantur. AGERATON DCLXX Geraton surculoso frutice adolescit in Dodrantes duos: humilis alioquin herba &omnino simplex haud dissimilis Origano: Vmbellas gerens: In quibus Flos colore aureo Ampullaceus, minorque Helichryso. Tulit autem id nominis: ex eo quod Flores suos diu conseruat incolumes: Decocto eius uis ardens. ipsa herba urinas uel suffitu elicit: uuluarum quoque duritias mollit. DCLXXI PERISTEREON RECTVS Eristereon Orthos idest rectus, alii Trigonon, alii Bunion, alii Hierabotanen, alii Philtrodoten. Aegyptii Pempsempte. Prophetae Herasdacryon. hoc est Lacrymam Iunonis, alii Haema Gales: hoc est sanguinem Mustellae: alii Haema Hermu hoc est Sanguinem Mercurii: cristam Gallinaceam romani. sunt qui Feriam &Trixalidem &Exuperam &Herbam Sanguinalem uocarint. Nascitur in Aquosis. Nomen impositum à Columbis qui in ea uersari plurimum gaudeant. Herba est altitudinis palmi: Aliquando etiam maris. Folia incisa: Subalbida: Erumpentia e caule: qui ei unus parte plurima est: Quemadmodum &radix una. Huius foliis cum Cera rosacea uel Suillo Adipe recenti appositis dolores Vuluae tolluntur. Ignes Sacri cum aceto illitis placantur. Putrescentia cohibentur uulnera: Solidescunt &adcicatricem ueteraquoque perducuntur cum Melle.