# De materiali medicina 340

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, PAPAVER SATIVVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/340
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/340

PAPAVER SATIVVM DCLXXVI Econ Hemeros, alii Chamęscycem, alii Mecon rhoeada, alii Oxytonon; Romani Papauer satiuum, Aegyptii Nanti. Huius semen inspergitur panibus Sanitatis usu. Editurque cum Melle pro Sesama Thylacitin appellant. Capite oblongo: Semine candido. Alterum genus syluestre calicem sustinet insidentem nigro semine: quod Pithitin cognominant: Aliqui etiam Rho eada: quia Succus ex eo inciso defluar. Est & Tertium genus syluestrius Medicatius & procerius caeteris: Calicibus longis Refrigerandi omnibus Vis. Proinde Folia eorum & Calices decoquntur in aqua: ut foueantur ora somni causa. Decoctum quoque ipsum aduersus peruigilia bibendum. Calicibus contritis & illitis cum Polenta utuntur ad ignes sacros atque collectiones. Tundere autem oportet recentes. Mox in Pastillos triti siccantur, & reponuntur. ipsis uero Calicibus seor sum in aqua decoctis ad dimidias, Iterumque cum Melle decoctis quoaddum spissescat, Eclegmia fit soporiferum. Tussibus & fluctionibus Faucium: & Coeliacis affectibus: quod Medicamentum efficacius redditur additis Acaciae & Hyppocistidos Succis. Semen uero Papaueris nigri teritur potu ad Aluum citam. Et profluuia Mulierum Contra Vigilias ex aqua Temporibus Frontique illitum prodest. Succus maiore ui Refrigerat: Crassat, adsica cat. Is modice haustus: quantum est Eruum; potestate Somnifica distrahit dolores. Concoctionem adiuuat & aluinos. Largior enoxat. Lethargum enim facit & Iugulat quoque. Idem cum Rosaceo ad dolores Capitis infunditur. Cum Amygdalino uero & Croco & Myrrha instillatur Aurium Doloribus. Ad Epiphoras Oculorum cum Vitello Oui tosto Crocum addentes utuntur. Ad ignes sacros & Vulnera cum aceto. Ad Podagras cum Lacte Mulierum & Croco. Additus uero in sedem pro Balano somnum conciliat. Optimus intelligitur Densus & Grauis & qui saporem odore mox pariat: Gustu amarus & facile aqua liquescens. Inter signa est & laeuor & candor. Scabritia damnatur & colostratio: & qui subinde cum per collatur: durescit ut Cera. Experimentum & illud sinceri habetur ut in Sole positus diluat sese: utque in Lucernis accenso pura luccat Flamma: & uti extinctus quoque pręterea deoleat. Adulterant Glaucio & Gummi & Succo Lactucae syluestris: Qui fucatus est Glaucio: cum dissoluitur Croci habet colorem: quem uitiauit Lactuca exiliter & euanidum spirat: maiorem asperitatem habet. cui Dolus a Gummi contigit: languidus Translucensque est. Nonnulli uero tam imprudentis naturae sunt: ut Seuum quoque permisceant. Torretur uero medicinis Oculorum in nouo fictili, donec temollescat & rubrior fiat. Erasistratus Diagoram improbasse usum eius in aurium dolore, Oculorumque uitiis prodit. Quoniam Visui noceret: Soporemque iii uel mortiferum faceret. Addidit Andreas nisi esset adulteratus: fore ut inuncti eo excęcarentur. Mnesidemus olfactu tenus concessit ad somnum odore illo quae rendum: Cęrero uel noxium reiedit. Quibus sententiis reclamat Experientia Multis euentis Vtilitatem eius rei testantibus. Proinde absurdum ne fuerit moINI, dum subscribere, quo succum excipianst.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
