# De materiali medicina 341

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, OPIVM ET MECONIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/341
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/341

OPIVM ET MECONIVM DCLXXVII SDuplex est. Quidam Folia & Calices tundunt & exprimunt prelo, mox in Mortarium terentes digerunt in orbiculos: hoc genus Succi Meconicum uocatur: Ignauius eo: quod Opium dicimus: hoc autem quibus cura colligere est: simul ac Rores exaruerunt: circumscribere cultello caput ipsum debent libramento ne intus penetret plaga. Cęterum ex obliquo calices summa cute oportet incidere decussando: Ita ut Lachrymam erumpentem subiectus unguis in Mytulum corriuet. Ita digressi alioquin haud multo post redeant: coalitum densatumque inuenturi quod fluxit e uulnere: ac postero die similiter faciant. Tritum hoc in mortario ueteri, & in pastillos diuisum reconditur. Cum scapus inciditur: retro abscedere conuenict: ne Veltes operantium manans aIPE inde lac abstergant. PAPAVER CERATIS DCLXXVMH Econ ceratitis, alii Paralion, alii Agriam Meconem, alii à halasion: Romani Fabiolum marinum. Punici Sisimassesa. Folia habet Tenuia, Hir suta: Verbasco similia: Serrato ambitu Papaueris modo syluestris: cui nec caulem quoque obtinet dissimilem. Flore pallido. Calice pusillo, Inflexoque ut cornicula, eff gie Fenogręci: a quo & nomen habuit. Semen exile, nigrum: quale Papaueris. Radice per summa cespitum sublimi: crassa: Nascitur in afflatu marisisolo gracili. Radix ad dimidias cocta datur ad Lumborum uitia, & locinoris: Item ad eos: qui urinas crassas araneosas & asperas faciunt. Semen acctabuli mensura cum Aqua mulsa commode Aluum purgat. Vicera emarginant Folia & flores ex Oleo impositi. lumentorum sanant Argemas & Nubeculas Non differendo eorum errore: qui Glaucion nasci putauerunt ex hoc Papauere foliorum similitudine Decepti. Cęraticum Papauer: qui Bibant Edantue in eadem omnia recidunt: cum noxias, tum remedia in quae sumentes Opium. Fructus ęstate colligitur siccus. decoctum radicis in Vino Dysentericos liberat. Iliiltii 231

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
