# De materiali medicina 343

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, PSYLLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/343
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/343

PSYLLIVM Syllium, Alii Cataphysin, Alii Cynocephalion, Alii Crysallion, Alii Cynomyian, Alii Psyllexin, Alii Sicelioticon. Siculi Cynoides: siue Chrystallium. Romani Silbacium: aliqui Herbam pulicarem. Punici Vargugum appellant: folio Coronopodis piloso Proceriusculo. Ramulis palmi altitudine Feni modo sarmentosum. Coma eius a medio incipit Caulc. Capitula bina uel terna Cacuminibus compressa. Semine autem Pulicis Nigro: praeduroque. In aruis terrenisque inuenitur. Vis ei ad molliendum: spissandum: refrigerandumque ingens. Illinitur ad morbos articulorum: parotidas: uomicas: tumores conuulsa capitis dolores cum Rolaceo uel aceto uel aqua. Herniae pue rorum ac prominentibus umbilicis imponitur ex aceto. Terere uero acetabuli mensura oportet mersum prius sextario aquae (Densabit enim, & contrahet) Tum crassitudinem illinere: cuicumque opus sit. Insignis enim refrigeratio consequetur: quando & in feruentem aquam demissum ardorem protinus remittit. Prodest & Sacris ignibus. In quam domum uiridis inferatur herba: Pulices arceri perhibentur. Eadem Tunditur ad sordida ulcerum purganda & quae uocantur Cacoethe cum Axungia. Succo ex Melle aduersus aurium Fluctiones uermesque utimur. STRYCHNON SATIVVM DCEXXXIII Trychnos Melas: quod & Hortensium & Vrbanum appellant. Romani Strumum, Alii Cucubalum. Aegyptii Allelo. Galli Scubulum. Punici Astrismunim. Ex generibus Strychni Esculentum quod est Haud magno exit frutice. Sed alis frequentibus: nigro folio: maiore quam Ocimi latioreque: Acinis rotundis: Herbaceis: qui cum ematuruerint: Nigricant aur ruffescunt. Herba ipsa innocens gustu: refrigerat: Ignem lacrum & mala: quae serpunt: cum polenta emendat illitis foliis. Teruntur haec ad ęgylopiam imponenda per se. Item ad Capitis dolores & ardoribus Stomachi. Parotidas trita cum sale discutiunt: Succus ipse contra Ignes sacros Herpetasque cum Psimmithio & Argenti spuma & rosaceo efficax. Cum pane ad Aegylopas, cum rosaceo infusus distillationes Infantium curat. Collyriis contra fluctiones acutas uice Oui aut aquae miscetur. Aurium doloribus instillatur. Abundantiam feminarum in uellere subditus coercet. Succus in fimo auium cortis rubro pinsitus & in pano appositus medicamentum in Aegylopia necessarium est.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
