Latin
MANDRAGORAS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 346
Unproofread scanNot analysed yet
Affirmant &pro antidoto esse Radicem in potu sumptam cum strychno insano. ACONITVM PARDALIANCHES DCXC Conitum, Alii Pardalianches, Alii Cammaron, Alii Thelyphonon, Alii Myoctonon, siue Cynoctonon atque Therophonon. Folia habet tria uel quatuor Cyclamini aut Cucumeris specie: minora tamen leuiterque hirsuta. Caulem palmi altitudine. Radicem incuruam: Scorpionum similem Caudae alabastri modo explendescentem. Ferunt huius ad motu Torpescere Scorpiones. Auxiliari cis Eleborum tactu recreante, stuporemque resoluente. Oculorum quoque medicamentis &quae uocant: Anodyna: misceri aconitum salubriter solet. Necantur eo Pantherae: mures &lupi: omnesque ferę fricatis quas deuorent carnibus. ACONITVM CYNOCTONON DCXCI St &Aconitum: quod aliqui Priuatim Cynoctonon. Romani colomestrum appellauerunt. ACONITVM LYCOCTONON DCXCII Abetur &quod a quibusdam Lycoctonon uocatur: ab aliis Cyamos Leucos hoc est Faba candida. Huius Tria sunt genera. Vno uenatores Ferarum utuntur: duobus R eliquis Medici: quod ex iis Tertium est? Ponticum dicitur. Plurimum in Italia Iustinis in Montibus Nascens praestantius supradicto. Folia ei sunt platani diuisuris maioribus: longiora multo nigrioraque. Caulem habet pediculo filicis similem: Nudum cubiti amplitudine ultraue. Semen in Siliquis aliquatenus longis. Radices nigras Cirris marinae Squillae similes. Eas barbari ad capturas Luporum crudis Carnibus interponunt: ut commanducatis iis pereant continuo.