# De materiali medicina 347-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, NERION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/347-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/347-2

NERION resolutisque. DCXCVI Erion, Alii Rhododaphnen, Alii Rhododendron, Alii Spongon; Alii Haemostarin. Romani Rorandrum. Lucania lemanen. Aegyptii Scim phen. Punici Rhododaphnen. Frutex uulgaris notitiae folium ei Amygdalę longius, scabrius. Flos Rosę similitudine. Fructum habet ceu Cornicula dehiscentem: intus laneam naturam, & Pappis acanthinis similem. Radice fa stigata: longa: lignosa: salsa gustanti. Nascitur in maritimis secundumque amnes. Folia eius & flores Perniciem omnibus lumentis afferunt. Homini uero con tra Serpentium uenena remedio est: In uino pota magisque ruta addita. Pecus qui dem infirmius, ut Oues & Caprę, si aquam biberint: in qua maduerint folia: moriuntur. FVNGI DCXCVII Vngorum discrimen duplex: aut enim esu teneri sunt: aut pernitiales: ii multis modis uirus contrahunt: modo clauis iuxta defixis, modo pani marcore: modo afflatu Serpentium. Proxime cauernas earum nascentes: modo arborum pituita: quę nocentes fructus sponte naturae ferunt. Omnibus his spuma & colluuies quędam insidet: lenta & lubrica: lidemque a carptu celeriter computrescunt. Non sunt haec utilibus: proindeque admittuntur in iura ci bis iocundi. Sic quoque largiores periculum important: difficiles peragi: strangulantesque: aut cholera contrahentes. Remedio sunt nitrum aut lexiuia cum ace to salso, aut decocto Thymbrae aut Origano: Fimumue gallinacei ex acero in potuiuel melle copioso in eclegmate. Omnino carnes alunt. Natura incoctibiuifereque integri cum excrementis redduntur. COLCHICON DCXCVII Olchicon, Alii Ephemeron, Alii Bolbon. Romani Bulbum agrestem. Exitu autumni florem fundit subcandidum similem Croceo. Posterius folia pinguiora quam bulbi. Caule alto semipedem. Ruffo semine. Radice corticis LxxxV corticis ruffescentis in nigro: quae desquamata exalbet. teneraque ac succosa inuenitur atque dulcis. medio Bulbo dehiscit rimula: unde flos erumpit magno eius in Mesenia & apud Colchos prouentu. Venenum hoc Fungorum modo iugulat edentes. alioquin non demonstrandum: nisi ut caueretur Bulbi similitudine inuitante. Mirum est enim quantum alliciat species ignaros. Auxiliantur iis quaecun que debellant & Fungos: peculiariter Bubulum lac. ut quotiens habeatur hoc nullum praeterea quaerendum praesidium sit.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
