Latin
VERBASCVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 351-2
Unproofread scanNot analysed yet
VERBASCVM DCCXVI Hlomos, alii Phlonon, Romani Verbascum, alii Feminalem. Genera habet summa duo. Alterum Folio candido: alterum Nigro. Candidum rursus in marem &feminam scindimus. Feminae Folia Brassicae: multo hirsutiora, latiora &candida. Caulis eius cubitalis &lior, Candidus ac leuiter pilosus. Flore albo aut subpallido. Semen nigrum radix longa acerlba: trassitudine digitali. Nascitur in campestribus. Mari Folia candidant: sed longiuscula sunt &angustiora quam Feminę. Caulis quoque tenuior. Verbascum nigrum paria omnia supradicto habet. Foliis modo latioribus minusque cardidis. Habetur &Verbascum syluestre altum uirgis arboreis: Folio Saluię: orbibus uir gas cingentibus: ut Marrubium: Floris lutei Fulgore auri. DCCXVII PHLOMIDES Vnt &Phlomides duę Hirsutę: Humiles: Foliis rotundis: &Tertia quę Lychnitis uocatur: ab aliis autem Thryalis. Foliis ternis, aut quaternis aut etiam plusculis crassis: pinguibus, plumosis ad lumina lucernarum utilibus. Priora duo: quae in altera mentione Descripsimus: Astringendi uim in Radice habent: Vnde in Aluo cita magnitudine Astragali Datur bibenda ex Vino. Decoctum eiusdem ad rupta, Incussa, conuulsa, ueteres Tusses. In Dentium dolore colluitur. Ea uero:quae Flores aureos fert, Capillum tingit &quocunque loco abiecta Blattas in se Contrahit. Folia si decoquantur in aqua Tumores &Epiphoras oculorum sanant impositu. Sideratis Viceribus cum Melle aut Vino medentur. Cum aceto uulneribus. Item contra Serpentes. aiunt in Foliis eius quod Feminam uocauimus: aridas ficus omnino non putrescere. CiiiivibiiI. Quemadmodum &ambustatquae illinantur curari. LXXXVII