# De materiali medicina 351-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, VERBASCVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/351-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/351-2

VERBASCVM DCCXVI Hlomos, alii Phlonon, Romani Verbascum, alii Feminalem. Genera habet summa duo. Alterum Folio candido: alterum Nigro. Candidum rursus in marem & feminam scindimus. Feminae Folia Brassicae: multo hirsutiora, latiora & candida. Caulis eius cubitalis & amplior, Candidus ac leuiter pilosus. Flore albo aut subpallido. Semen nigrum radix longa acerlba: trassitudine digitali. Nascitur in campestribus. Mari Folia candidant: sed longiuscula sunt & angustiora quam Feminę. Caulis quoque tenuior. Verbascum nigrum paria omnia supradicto habet. Foliis modo latioribus minusque cardidis. Habetur & Verbascum syluestre altum uirgis arboreis: Folio Saluię: orbibus uir gas cingentibus: ut Marrubium: Floris lutei Fulgore auri. DCCXVII PHLOMIDES Vnt & Phlomides duę Hirsutę: Humiles: Foliis rotundis: & Tertia quę Lychnitis uocatur: ab aliis autem Thryalis. Foliis ternis, aut quaternis aut etiam plusculis crassis: pinguibus, plumosis ad lumina lucernarum utilibus. Priora duo: quae in altera mentione Descripsimus: Astringendi uim in Radice habent: Vnde in Aluo cita magnitudine Astragali Datur bibenda ex Vino. Decoctum eiusdem ad rupta, Incussa, conuulsa, ueteres Tusses. In Dentium dolore colluitur. Ea uero:quae Flores aureos fert, Capillum tingit & quocunque loco abiecta Blattas in se Contrahit. Folia si decoquantur in aqua Tumores & Epiphoras oculorum sanant impositu. Sideratis Viceribus cum Melle aut Vino medentur. Cum aceto uulneribus. Item contra Serpentes. aiunt in Foliis eius quod Feminam uocauimus: aridas ficus omnino non putrescere. CiiiivibiiI. Quemadmodum & ambustatquae illinantur curari. LXXXVII

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
