# De materiali medicina 352-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, ARCTION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/352-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/352-2

ARCTION DCCXIX Rction aliqui potius Arcturum uocant. similis est Verbasco Foliis: nisi quod hirsutiora, rotundioraque sunt. radice tenera dulci: Albaque. Caule molli: longo. semine Cumini paruo. Huius radix & semen decoquuntur in Vino ad Dentium dolorem ita ut contineatur ore decoctum. Eodem ambusta & Perniones fouentur. Bibitur & propter Ischiada & Vrinae difficultatem in Vino. ARCION DCCXX Reion, alii Prosopida, siue Prosopeon uocant. Folia habet Cucurbitis Maiora, Duriora, Nigrioraque & Hirsuta. Caulem subcandidum saepe nullum. Radice grandi alba intus: foris nigra: quae in Vino drachma cum Nucleis Pineis contra excreationes cruentas purulentasque auxilio est. articu lorum doloribus qui ex euersionibus atque collisionibus contrahuntur tritam im ponunt. Folia quoque ulceribus diutinis efficaciter linuntur. DCCXXI PETASITES Etasites pediculus est cubito amplior: pollice crassior. In eo Folium pi leaceum: Grande: Annexum ut Fungus. Hoc ad ulcera Cacoethe Phagedaenasque teritur. DCCXXII EPIPACTIS Pipactis ab aliis Eleborine, ab aliis Borion uocatur. Frutex est pusillus & minimis foliis: quae potata contra uenena prosunt: Item iocinorum uitiis. DCCXXIII CAPNOS Apnos siue Corydalionialii Corion: alii Corion agrion: hoc est Coriandrum syluestre, alii Capnos ordeacea. Sunt qui Capniten & Marmariten & Capnogorgion & Chelidonion Micron & Peristeron & Cantha rin & Chalchori appellent. Romani Apium & Fumariam. Aegyptii Cnyx, alii Tucin. Herba est fruticosa Coriandro similis praetenera: Folio albiore Cineracei coloris undique numeroso: Flore purpureo: Succus acri natura claritatem facit inunctis oculis: delacrymationemque ceu Fumus unde nomen accepit. Eadem Euulsas palpebras renasci prohibet Gummi addito illita. comeditur Vrinis ciendis Herba Biliosasque eas pellit. DCCXXIIII LOTVS SATIVA Tribolion uoOtos satiua: quam alii Triphyllon, alii Tripodion & cant. Nascitur in uiridariis expressa hęc & admixta cum melle argemata: nu beculas: albugies & quaecunque obscuritatem afferre luminibus possunt discutiet.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
