Latin
MVRRIS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 354
Unproofread scanNot analysed yet
ONAGRA DCCXXXI Nagra siue Onuris: siue Onothera: Fruticat modo arboris. Magnitudo quoque iusta ei. Amygdalaceo folio, latiore ad similitudinem Lilii. Flore roseo ingenti. Radice alba longa &cum siccata est, uinum olente Nascitur in montanis. Asper su radicis poto feritas omnium animalium mitigatur. Eadem illita ulceribus feris placationem affert. CIRSION DCCXXXII Irsion, alii Buglosson mega. Romani spinam mollem. Cauliculus est te ner duum Cubitorum Triangulo similis: Ab Imo foliis rosae pusillis: spinosos habentibus angulos per interstitia: sed molles innoxiosque mor su. Folia bouis linguę similia modice hirsuta: minora: subcandida: extremitatibus spinosa. Cacumen in Caule orbiculatum pilosum &in eo Capitula in summo purpurea: quae in lanugines canescunt. Huius radicem ad alligatam loco do lores uaricum sanare Andreas Tradit. ASTER ATTICVS DCCXXXIII Ster atticus, Alii Asteriscon siue Asterion uocarunt. Sunt qui Bubonion &Hyophthalmon. Italia Inguinalem. Daci rhathibida. Cauliculus lignosus. Florem purpureum aut luteum sustinens cacumine uelut Anthemis. Capitula uero per ambitum diuisa foliis pusillis Stellę modo Radiata. Ipsum caulem folia oblonga &hirsuta circundant. Stomacho ardenti &Epiphoris oculorum, Inguinibus, sedi prociduę illitus confert. Pars in flore purpurea: si bibatur ex aqua, prodest dolori coxendicum &Infantibus cassabundis. Sed ad inguinum medicinam recens imponitur. Siccus uero sinistra manu decerpitur ab eo: qui dolet ad alligatusque inguini partium earum dolores auertit. Nascitur inter petras solo aspero. Huius stellę noctibus collucnent: ut qui naturam stirpis ignorant: uisum aliquod uidere se putent. Inuenitur a pastoribus pecudum. Crateias herbarius contundebat recentem cum adipis senio &rabiosę canis morsibus imponebat: &bronchocelis hoc est gutturis ulceribus. Incensa fugabat ser