Latin
ISOPYRON
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 355
Unproofread scanNot analysed yet
DCCXXXVI CACALIA Acaliam siue Leonticem Foliis candidis: grandibus. Caule in medio eo rum albo erecto: Flore querno oleaginoue. in montibus genitam Radicem dant in uino madefactam ut Tragacanthum, eclegma tussibus &fauci bus scabris utile. Quod &pręstat commanducata per se. Grana quoque: quę flore impulso nascuntur trita in ceram rigores neruorum perunctis molliunt. Rugas a PSEVDOBVNION DCCXXXVII facie defendunt. Seudobunion fruticat palmi altitudine: foliis napi acribus: itemque ramulis. Contra tormina: stranguriam: laterum dolores bibuntur: Rami eius quaterni ex aqua Strumas cum sale: ac Vino discutiunt tepidis. CHAMAECISSOS DCCXXXVIII Hamaecissos, alii chamaeleuce: alii Cissos acarpos, hoc est hederam sterilem, alii Ges stephanos hoc est Corollam terrae, alii Selenitin. Roma ni hederam pluriaticam. Similitudinem hederę habet longioribus &tenuioribus foliis: dodrantalibus ramulis foliosis ab radice quinis senisque. Flores albę uiolae existimari possent, nisi minores essent: admodumque amari gustus. Radice candida: tenui superuacua. Exire amat in cultis: cuius bibunt Ischiadici folia tribus obolis in aqua cyathis tribus: quadragenis aut quinguagenis Diebus. Ad morbum quoque regium in senos septenosue dies similis potio repetenda est.