Latin
CHAMAEPEVCE
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 355-3
Unproofread scanNot analysed yet
BVGLOSSON Vglossum Prophetę Gonos aeluru: hoc est genitura fellis: Osthanes Tzanuchi. Aegyptii Antueorinbesor. Romani Linguam bouis: aliqui Libanin. Punici ansanaph. Nascitur in planis &Sabulosis. Carpitur mense Iulio. Tradunt utilem esse aduersus horrores &quae thyrsos tres emittat: eius radicem cum seminibus decoctam ad tertias tertianis prodesse: quę quatuor: quartanis: utique si decoctio fiat in uino. Eandem conferre abscessibus corporis prędicant. Figura herbę uerbasci. Foliis in terram iacentibus: asperis: nigrioribus ac minoribus: boum linguę simillimis. Hęc in Vinum deiecta animi uoluptates auget. Ideo cuphrosynon uocatur. CYNOGLOSSON DCCLXI Ynoglosson, Alii Phyton, alii Caballation, alii Splenion, alii Scolymon. Romani linguam canis, alii Linguam caninam. Plantaginis latifoliae similis angustioribus &minoribus foliis lanuginosisque sine cau le. Humi strata sabulonibus. Folia eius trita cum adipe suillo ueteri morsibus canum imponere utile est. Alopeciis &ambustis illinere. Coquitur ipsa, &in uino ad emolliendas aluos bibitur. PHYTEVMA DCCXLII Hyteuma folium simile Struthio habet: sed minus. Semine Copiop so perforatoque. Radix exigua tenuis &summa telluris cute? cuius usum L XXXIx ad amatoria esse quidam scripsere.