Latin
SMILAX LAEVIS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 359
Unproofread scanNot analysed yet
LAVRVS ALEXANDRINA DCCLIX Aphne siue Laurus alexandrina. Quidam Idęam &Danaen &Hypolaten &Zaliam &stephanen uocant. Sunt qui Laurum Samothraciam &Minthrion &Hypoglossion malint. Folio myrti syluestris molliore candidiore, maiore. Seminis inter folia magnitudine Ciceris rubri. Ramos spargit a terra Dodrantales, eoque ampliores. Radice myrti syluestris maiore odorata teneriore in montuosis. Partus Celeres facit radice pota senum denariorum pondere in uino dulci. Prodest &ad stranguriam: feminasque purgat. DAPHNOIDES DCCLX Aphnoides similes alypo est. Flore nympheae. in cuius medio quiddam metę simile habetur &in eo Semen. Daphnoides, Alii Eupetalon, Alii Chamaedaphnen, alii Peplion dixerunt. Frutice alto sexquipedem ramoso: qui ab dimidio sui quod a Cacumine est, funiculacei foliatique sunt: cortice circa uirgas glutinosissimo atque in extricabili. Folia uero ualidiora, &molliora, quam Laurus: noc fragilia: quorum gustatu mordeatur: accendaturque os atque guttur. Floribus candidis. Semine cum percoxit: coloris atri: superuacua radice. Nascitur in montibus. Pituitosa folio recenti &arido exigit per aluum. Vomitiones quoque mensesque ciet. Eadem commanducata extrahit pituitas. Sternutamentum quoque fit. Sic &baccae eius quinae purgationis gratia sumuntur. DCCLXI