# De materiali medicina 359-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, CHAMAEDAPHNE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/359-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/359-2

CHAMAEDAPHNE Hamędaphne. Quidam & hanc Daphnen siue Laurum alexandrinam uocant. Alii Daphniten. Alii Hydragogon. Romani Laureolam: siue Lauraginem. Galli Eugubim, unico ramulo: cubitali: recto: tenui atque lęui. Folio Lauri similitudine: leuiore multo & magis herbaceo. Semen rotundum rubens admixtumque foliis: quibus supernascitur. Tritum folium eius illinitur ca pitis doloribus. Ardores stomachi refrigerat. Ad Tormina cum Vino bibitur. Menses succus eius in uino & Vrinam cit potu. ELLEBORVS CANDIDVS DCCLXII Lleborum Candidum: quod quidam Asclida uocant, alii Ectomon, alii Pinagnatoxarin. Prophetae Gonos heracleos, alii Polyidos, alii Anaphyston. Aegyptii Somphian, alii Vure. Itali Veratrum album. Galli Laginon, alii auepsa. Sunt ei folia Plantaginis, atque Betae syluestris: haec quoque Breuiora, nigrioraque, & Canalium Dorso rubentia. Caule palmi concauo: tunieis conuoluto: quas abdicat, cum incipit exarescere. Radix fibrata Capillamentis multis IXXXXI tis multis a paruo & oblongo capite Ceparum modo coalescentibus. Nascitur in montanis & macris. Tempestiuum mensibus uellere. Optimum mediocriter rigidum: candidum, fragile.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
