# De materiali medicina 359

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, SMILAX LAEVIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/359
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/359

LAVRVS ALEXANDRINA DCCLIX Aphne siue Laurus alexandrina. Quidam Idęam & Danaen & Hypolaten & Zaliam & stephanen uocant. Sunt qui Laurum Samothraciam & Minthrion & Hypoglossion malint. Folio myrti syluestris molliore candidiore, maiore. Seminis inter folia magnitudine Ciceris rubri. Ramos spargit a terra Dodrantales, eoque ampliores. Radice myrti syluestris maiore odorata teneriore in montuosis. Partus Celeres facit radice pota senum denariorum pondere in uino dulci. Prodest & ad stranguriam: feminasque purgat. DAPHNOIDES DCCLX Aphnoides similes alypo est. Flore nympheae. in cuius medio quiddam metę simile habetur & in eo Semen. Daphnoides, Alii Eupetalon, Alii Chamaedaphnen, alii Peplion dixerunt. Frutice alto sexquipedem ramoso: qui ab dimidio sui quod a Cacumine est, funiculacei foliatique sunt: cortice circa uirgas glutinosissimo atque in extricabili. Folia uero ualidiora, & molliora, quam Laurus: noc fragilia: quorum gustatu mordeatur: accendaturque os atque guttur. Floribus candidis. Semine cum percoxit: coloris atri: superuacua radice. Nascitur in montibus. Pituitosa folio recenti & arido exigit per aluum. Vomitiones quoque mensesque ciet. Eadem commanducata extrahit pituitas. Sternutamentum quoque fit. Sic & baccae eius quinae purgationis gratia sumuntur. DCCLXI

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
