Latin
CHAMAEDAPHNE
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 360
Unproofread scanNot analysed yet
Iam carnosum nec exacutum aut lunceum &in fran gendo puluerem mittens. Medulla tenui. Gustu feruens nec tamen id uehementer: sed saliuam particulatim ciens. Quod enim continuo uniuersimque eam contrahit, strangulat. Laudatur maxime Cyrenaicum. Galatiacum uero &Cappadox &Italicum albius. puluerosum periculosius: purgat uomitione uariis coloribus: additur oculorum collyriis contra caligines. Sanguinem menstruum trahit: par tusque enecat uel appositu. sternutamenta irritat. Mures in polenta cum melle admixtum perimit. carnes si una coquatur: absumit. Datur ieiunio per se aut cum Sesamo, aut succo Thapsiae, aut Alice, aut aqua mulsa, aut in pulticula, aut cum Lente, aut sorbitione alia. In panibus quoque subigitur, ac torretur. Caeterum apparatus &obseruatio poturis Elleborum apud antiquos legatur: qui dedatione eius dicato priuatim opere scripserunt. Ipsi potissimum accedimus Philonidi ab Enna Siciliae medico: alioquin longum esset: qui de materia medicinae disserimus curationum quoque modos &rationem uictus cuiusque persequi. Porro alii sorbendum in pulte praecipiunt: aut in alica copiosa. Quidam cibo tenui praesumpto El leborum obiter ministrant: Quod genus usu uenit: cum poturi sunt: quibus praefocatio timenda sit: aut quibus exile: minusque firmum corpus est. Ita enim tutissi me insumitur: quia minus importunum infestumque munitis cibo alio corporibus accedat. Balani ex eo admotae sedi cum aceto uomitus faciunt. DCCLXIII