# De materiali medicina 361

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, ELLEBORVM NIGRVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/361
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/361

Eodem & Domos aspergunt: suffiri & purgari sic eas credentes. Proinde: qui Effossuri sunt: stantes Apollini & Aesculapio apprecantur: obseruantque Aquilę uolatus: ut quę non sine periculo succidentium inter ueniat. Nam si Effossionem Hellebori Ales contuita fuerit: Eodem anno moritu rum portendi: qui foderit. Celeriter autem fodiendum est: quoniam aura: quae sub inde attollitur: caput aggrauat: Quod quidem qui secturi sunt: cauentes Allium pręsumunt: Vinumque obiter sorbent Ita munitiores ad opus suum pergentes. Emedullaturque hoc perinde uti candidum.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
