# De materiali medicina 362

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, ELATERIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/362
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/362

ELATERIVM DCCEXVII X cucumere anguino medicamentum sit quod uocatur Elaterium succo expresso de semine hoc modo. Cucumeres eligis: qui simul tanguntur. exiliunt receduntque a pediculo. seruantur autem decerpti una nocte. postero die super craterem cribrum: quod non sit densum, componis, & cultelalum supinum collocas, ita ut aciem superne contineat. Deinde utraque manu adnixus singulatim Cucumeres decussas: mox humores cribro exprimis in subiectum craterem: carnosas quoque partes: quę pexitate cribri offensa prohibentur ef fluere, identidem apprimis. opere autem peracto succum eum pateris: considat. re liqua uero in peluim abiecta, mox in aceruum composita super cribrum aqua dulci perfundis: subindeque comprimis: Deinde abiiciuntur haec: & quod in peluim transfusum inuenitur: conturbas: adopertumque linteo infers ad solem: & ubi coierit: aqua omnis: quę innatat cum spuma effunditur: idque saepius donec procumbat. Tum exprimitur ut nestillicidia restitent humoris, Sedimentumque teritur & in or biculos effingitur: Quidam ad coercendam celeriter abundantiam succi: constra ta humo cinere per incerniculum emisso caueolam infodiunt: & Elaterium cum aspergine tota superinfundunt: linteolo prius triplici expanso: per quod effluat sic catum in mortario: quemadmodum praediximus: conterunt. Aliqui marina perfundunt & lauant. Nonnulli ad extremum & aquam mulsam affundunt. Experimentum optimi est: ut in candido modice insudet sine pondere, sine scabritia, gustu amarissimo, quodque lucernis admotum facile accendatur. Improbaut asperum, turbulentum, herbaceum, aspectu medio inter Eruum & Cinerem: quod & ponderosum est. Admiscetur ab aliquibus Amylum candoris mentiendi gratia. & ad fallendum pondus. Elaterium usu purgationum a Bimatu incipit tempestiuum esse: duratque Decennio. Maxima potio solidus obolus. Minima semiobolus. Pueris Chalci duo sufficiunt. Copiosius sumitur periculo: utralibet parte Bilem pi tuitamque trahit. pręcipua in difficultatibus spirandi purgatione. quod si per inferna deiectio facienda est, duplum salis addere oportet, & Stibii quantum colore suo inficiat. Modus dandi magnitudo Erui per aquam. ita ut subinde cyathus Egelidae sorbeatur. Ad uomitum ciendum aqua diluitur & locis sub linguam penna quam maxime intro adacta collinitur. Aut si quis etiamnum difficile om nino reiiciat: subactum cum oleo: aut Irino unguento peruincet. Vetandi ue ro sunt dormire: qui potant. In purgatione autem immodica uiuum cum oleo sae pius prębendum, ut exinanitio finem capiat. Qod si uomitio non deponit, occurrent ei aqua frigida & polenta & posca & poma & quaecunque stomachum densant atque contrahunt. Elaterium feminas purgat. Abortum grauidis facit. prodest morbo Regio cum lacte mulierum in nares collatum & doloribus capitis ueteribus. Anginis efficacissime sublinitur Cum melle aut Oleo aut Felle Taurino. Radix satiui trita in potum ex aqua mulsa Drachmae pondus uomitionem committit, Od si quis a Coena leniter uelit reiicere: oboli duo satis erunt.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
