Latin
STAPHIS AGRIA
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 363
Unproofread scanNot analysed yet
STAPHIS AGRIA DCCLXIX Taphis agria &Triphyllon &Stesion: &Astaphis &Phtheroctonon; 8 &Phtherion &Apanthropon &Polyides &Pseudopathes &Arsanote dicitur, Aegyptus Ibesaoede, Romani Herba pedicularis. Folium habet Labruscę diuisurisque scissum. Cauliculis rectis, nigris. Flore Isatis. Fert fo liculos uerius quam Acinos, uirides similes Ciceri: &in iis semen Triangulunt, scabrum, subrubrum in nigro. Intus album includitur. gustu acri. Ex eo nucleos denos quinosue, si quis tritos in aqua mulsa det biberet Crassitudines uomitionibus purgabunt: Ita ut qui sumpserit: postea inambulet. pręsto autem ei esse oportet aquam mulsam: assidue: propter ancipitem strangulationem &propter nimiam uim ardoris: qua fauces laedi solent. Phthiriasi quoque liberant triti &iuncti cum Oleo: Item pruritu &psoris. Commanducantur &ad pituitam oris siccandam, quae ita contrahitur uel plurima. Decoquntur ad dentium Dolores in aceto. gin giuarum quoque Rheumatismos compescunt. medentur oris ulceribus melle admixto. Adduntur &in Malagmata urentia. THAPSIA DCCLXIX Hapsiam, alii uocant Hypopion, alii Pancranon, alii Scamonion, alii Thelyterin. Romani Ferulaginem, aliqui Ferulam syluestrem, Punici Eboiden. In Thapso eiusdem nominis Insula primum inuenta est. Indeque