# De materiali medicina 363-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, STAPHIS AGRIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/363-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/363-2

appellatio quęsita. In totum porro natura Ferulę Thapsia est. Caule tamen graciliore, quam Ferula & Feniculi foliis. In cacumine singulis ramulis Vmbellas Anetho similes ferens: & super eas luteos flores. Semen latiusculum: quale in Ferula dumtaxat exilius: Radice magna interius candida, nigro cortice, crassoque, gustu acri: haec circumfossa laxato plaga cortice, lacte manat. Sunt qui Fornicem in ipsa excauent radice: Mox operiant, ut purior Succi sinceritas confluat. Postridie accendentes succidunt eam & tollunt. Tum contusa & Organis atque Fisco ex pressa reddit succum: quem Fictili crasso exceptum siccant in sole. Alii Folium quoque una tundunt. Quod genus infirmum uiribus est. Discernitur: quod qui e Radice fit Succus: Virulentior sentitur: Duratque madidus. Contra siccescit qui foliis exprimitur & Teredines facile admittit. Excepturi Lachrymam cauent con trarium uentum: magisque ut tranquillo ab omni flatu Coelo id fiat: quęrendum: Alioquin Facies intumescit & pustulae adusto similes inuadunt nuda corporis. Tam uehemens est: qui de ea spiritus uenit: ob id prius cerato, liquidiore aliquo ex astringentibus os illinunt. Deinde ita muniti manus admoliuntur operi. Vsus eius in medicina purgandi cortice Radicis & Succo: Item sapore: qui ex incisa legitur, ita ut bibatur ex aqua mulsa. Vtrinque detrahunt omnia haec Bilem: Radix.iiii. Obolis cum Anethi semine tribus drachmis. Succus obolis.iii.Lac singu lis obolis datur. Largiore potu periculum afferunt. Purgatio hęc priuatim suspi riosis Doloribus laterum ueteribus: pituitis gulę adhęrescentibus conuenit iis qui eas difficile reiiciunt. In esitia conditur & obsonia. Radici & liquori uis extra ctoria uitiorum ex alto ad cutem. Idque inter prima quae pollere in eam rem produntur: aut ubi meatus faciles reddere sit necesse. Quapropter alopeciis succo in LXXXXIII ducto aut Radicetcum recens est. affricata cohonestat eas pilo ac densat. Sugilla tis quoque ac liuentibus radice trita uel succo Ture adiecto & cera ęquis portionibus illinitur. utique ne ultra duas horas in loco contineant: subindeque marina aqua feruenti se foueant. uitia quoque in facie tollit cum melle, cohibetque lepras. succo in Sulfure illito rumpit Tubercula utiliter & ueteribus malis illinitur: laterum, pul monum: pedum: articulorum.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
