# De materiali medicina 363

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, STAPHIS AGRIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/363
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/363

STAPHIS AGRIA DCCLXIX Taphis agria & Triphyllon & Stesion: & Astaphis & Phtheroctonon; 8 & Phtherion & Apanthropon & Polyides & Pseudopathes & Arsanote dicitur, Aegyptus Ibesaoede, Romani Herba pedicularis. Folium habet Labruscę diuisurisque scissum. Cauliculis rectis, nigris. Flore Isatis. Fert fo liculos uerius quam Acinos, uirides similes Ciceri: & in iis semen Triangulunt, scabrum, subrubrum in nigro. Intus album includitur. gustu acri. Ex eo nucleos denos quinosue, si quis tritos in aqua mulsa det biberet Crassitudines uomitionibus purgabunt: Ita ut qui sumpserit: postea inambulet. pręsto autem ei esse oportet aquam mulsam: assidue: propter ancipitem strangulationem & propter nimiam uim ardoris: qua fauces laedi solent. Phthiriasi quoque liberant triti & iuncti cum Oleo: Item pruritu & psoris. Commanducantur & ad pituitam oris siccandam, quae ita contrahitur uel plurima. Decoquntur ad dentium Dolores in aceto. gin giuarum quoque Rheumatismos compescunt. medentur oris ulceribus melle admixto. Adduntur & in Malagmata urentia. THAPSIA DCCLXIX Hapsiam, alii uocant Hypopion, alii Pancranon, alii Scamonion, alii Thelyterin. Romani Ferulaginem, aliqui Ferulam syluestrem, Punici Eboiden. In Thapso eiusdem nominis Insula primum inuenta est. Indeque

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
