Latin
HIPPOPHAES
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 365
Unproofread scanNot analysed yet
HIPPOPHAES DCCLXXIIII Ippophaes siue Hippophyes. Quidam Hippophanes &Hippion, alih qui Echinon, &Pelecinon uocarunt. Romani Lappaginem &Lapulam 1 πν π utuntur eo Fullones concinnandis uestibus. In maritimis sabulosisque na scitur: Frutice opaco: surculosordenso: foliis Oleę angustioribus: mollioribus &inter ea spinis arentibus: caudidis: angulosis: geniculatim inter se distantibus. Flo re corymbis Hederae similis congestis racematim &imminentibus inuicem Acinis: minoribus tamen &mollioribus: albidis &ex parte rubentibus. Radix cralsa: mollis: amara lacte madens: quod Thapsiae modo suscipitur: hoc aut per se con ditur: aut in farina Eruina digeritur in pastillos. Prior succus: qui &sincerus est: Bilem, aquam, pituitas detrahit oboli pondere per inferna. Posterior quatuor obolis in aqua mulsa: Superficies cum Radice arefacta tunditur. Et cum Melle mixto datur farina eius ad eundem effectum Hemina una &dimidia. Exprimunt. &Radicem &folium Quemadmodum Thapsiae. Succi huius Drachma purgationibus traditur. tea HIPPOPHAESTON DCCLXXV Ippopheston. aliqui &hac Hyppophaes appellant. Nascitur in eisdem h locis. Fullonibus &ipsa utilis serpens humi foliis tantum minutis, aculeatisque: Item spinosis capitulis sine flore: sine cauliculo: crassa &molli radice. hac folio: capite succus exprimitur: qui siccatus tribus obolis cum aqua mulsa prębetur ad aquas &contra pituitas: maxime in comitialibus Morbis: con traque orthopnoeas &ualitudines neruorum. CICI DCCLXXVI Ici siue Croton: quod alii Sesamon syluestre, alii Seseli Cyprion, alii Crotonem. Aegyptii Sesthamna: &Trixin. Prophetae Hema Pyretu: Romani Ricinum: alii Lupa, Crotonem &Ricinum a similitudine ani