Latin
TITHYMALI SEPTEM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 366
Unproofread scanNot analysed yet
TITHYMALI SEPTEM DCCLXXVII Ithymalus herbae nomen. Genera eius septem characias: qui &masculus existimatur: ab aliquibus comites: amygdaloides: atque Cobios uocatus. Secundum feminam putant: myrtiten appellant. Alii Caryiten, Myrsiniten. Tertio cognomentum paralius, siue Tithymalis. Quartum helioscopion. Quintum Cyparissiam. Sextum Dendroides. Septimum Platyphyllon. CHARACIAS PRIMVM GENVS TI THYMALI DCCLXXVII Ithymalus Characias. Caules habet longitudine cubitali &ultra: Rubros. Sapore acri &candido: madentes: pendentibus foliis oleę angustioribus longioribusque. Radix crassa lignosa. In cacuminibus comae Iunci. Sub quibus caueolae soliolis balnearum similes &in iis semen. Nascitur in asperis montosis. Bibitur duobus obolis succus ut purget pituitam atque bilem si aluo soluta libeat, in posca: Si uomitione in aqua mulsa. Hic circa uindemias defractis Ramulis: &in fasce concisis excipitur: qui concludi debent in uasa. Quidam succum excipiunt farina eruina &in pastillos diuidunt Erui magnitudine. Sunt qui stillent eum in sicus. Ternas autem quaternasue guttas singulis excipi satis est: Deinde ut cum iis arescat, reponunt. Per se quoque in mortario habitus cogitur in Orbiculque: cum urgeat desiderium: promendus. Cauere qui col ligunt: aduersum flatum debent. Item ne Oculos attingant cum operantur. Quin potius corpora oblinant seuo aut oleo admiscentes iis uinum. Praesertim uero faciem munire, Item collum &Inguina conueniet. Fauces quoque lędit asperas faciendo: propterea deuorandus. Includitur Cera sed in melle decoctò sine iniuria gulae transmittitur. Siccas quoque sicos ex iis quas Indicauimus binas ternasque purgandi gratia satis erit sumpsisse. Lac eius recens cum oleo perunctos in sole pilos detrahit: aut si qui omnino erumpunt: Flaui subtilesque renascun tur. Tandem porro glabros ac depiles omnino reddit. Ad dolores leuandos Cauis dentium inditur sepiendus cera, ne defluat: gutturique ita uel linguae officiat. Idem formicas uerrucasque sanat. Illinunt &Thymos &Lichenas: Eodem &ad pterygia utuntur. phagędenas: gangręnas: carbunculos fistulas. Legitur semen autumno. Siccatum sole tunditur leuiter &lauatur, ita purum reponitur. Folia quoque non abdicantur usu similiter siccata. Semini &folio natura: quae lacti, sed modus uariat. Dimidium acetabuli ex iis iusta potio est. Quidam inueterant sale folia miscentes lepidio Lacte macerato, Item caseo pręduro. Radix in pastillos subacta Drachmę unius pondere ad aluum trahendam in aqua mulsa bibitur. Eadem in dolore Dentium aceto decocta colluitur. TITHYMALVS MYRSINITES DCCLXXIX Lterum genus Tithymali femina est: Myrsiniten uocant. Alii Caryiten. Naturam habet Daphnoidis: Foliis Myrti maioribus, firmis Cacumine acuto pungentibus. Rami a Radice semipedales. Fructum ferralternis annis similem Nuci: leniter mordentem in Lingua. &ipse etiam in asperis nascens: uis huic: quae Priori, succo: Radice: folio semine, nisi quod plus ille nomitorius est.