# De materiali medicina 368

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, LATHYRIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/368
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/368

LATHYRIS DCCLXXXVI Athyris. Sunt qui & hanc Tithymalum nouerint. Caule cubitali, uacuo, crassitudine digiti. In summo eo sunt alae. Folio in caule oblongo Amygdalę simili: Cęterum latiore, leuioręque. Hoc in cacuminibus ramulorum proceriusculum est, quale in Aristolochia & Hedera longiore cernitur. A capite germinum fructus Loculamentis tribus ut Capparis rotundus: & semina in eo terna tuniculis Inuicem discreta, Orbiculata & maiora eruo. Purgantur hęc & candida: gustuque dulcia eximuntur. Radice alba nullius usus. Frutici uniuerso abundantia succi adiuncta, ut Tithymalo. Granis huius septenis aut octonis ad Catapotia soluendae aluo utimur. Haec & mandi solent, & deuora ri cum sicca sicu uel palmulis ut subinde hauriatur frigida. Trahit aquas: bilem: pituitam. Succus modo: quo de Tithymalo excipitur ad eosdem effectus: sicut & folia: quae cum Gallinaceo aut Oleribus decoquantur. PEPLOS DCCLXXXVII Eplos, quam aliqui Sycen, Alii Mecon Aphrodes uocant. Frutex est Lacte manans. Foliis paruis ut rutae latioribus. Coma palmi circumacta in orbem: humi effusa. Semine sub foliis paruo, rotundo, minore quam candidi Papaueris. In hortis atque inter Vites colligitur messibus: siccaturque in umbra: sed ut identidem uersetur, semen quoque reponitur perfusum aqua. Hoc poto acetabuli mensura in aquę mulsae hemina: bilis & pituita detrahitur: obsoniis quidem ad turbandam aluum inspergitur: seruatur & Muria. PEPLIS DCCLXXXVIII Eplis, Alii Andrachnen agriam hoc est Portulacam syluestrem. Hippocrates Peplion. Nascitur Iuxta mare. Frutex lacte obumbrans ambitu. Succi plenus candidi. Folio non multum a Satiua dissimili Orbiculato & Rubente auersis. Semine pepli modo sub foliis rotundo, gustu Feruenti. Radice alba, unica sine usu aliquo. Collecta reponitur: prębetur: sale inueteratur, ut Peplos pari potentia. DCCLXXXIX CHAMAESYCE Hamęsyce: quam alii Sycen, Alii Mecon Aphrodes cognominant. Ramos habet digitorum quaternum proiectos in terram, orbiculatos lentos. Folia peplo similia parua: tenuia, nihil se attollentia. Semen sub foliis rotundum ut pepli. Nunquam florens. Caule nullo. Radice tenui, superuacua. Ramis huius in Vinum comminutis, dolores uuluę in pesso appositis sedantur. Tollunt iidem tumores, uerrucas, formicasque illiti. Manduntur cocti, ut aluum soluant. Succus ex his eadem prębet: priuatimque ictibus Scorpionum inunctus resistit: Claritati oculorum & contra caligines suffusiones incipientes: nubeculas cicatrices litus cum melle utilis est. In petrosis & aridis Nascitur. DCCXC

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
