# De materiali medicina 369-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, CHAMAELAEA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/369-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/369-2

CHAMAELAEA DCCXCI Hamęlęan, Aliqui Chamęlęan melęnam hoc est Nigram. Alii Herac clion, alii Bdelyran; alii Coccum gnidium. Romani Cilibracam, Aliqui Oleaginem siue Oleastellum. Rami eius palmi altitudinem non ex cedunt. Ipse frutex Surculosus similitudinem foliorum oleę habet: quae tamen tenuiora ei sunt & amara gustu mordacia ut fauces quoque obulcerent: quibus po tis pituita & bilis per aluum exigitur: pręsertim si in duabus partibus absinthii ex aqua mulsa in Catapotio deuorentur. Herba omnino In coctibilis. Redditur forma eadem: qua illata stomacho est. Foliis tritis impositis cum melle sordida ulcerum & margines purgantur. THYMAELAEA DCCXCII Hymęlęa: quam & Chamęlaean & Pyros Achnen & Cnestron & Cneoron uocant. Frutex est in quo Nascitur granum Gnidium, quod Syri apolinon; aliqui Linon appellant a similitudine Naturę: quam cum Lino satiuo habet. Rami tenues, speciosi: Cubitorum binum assurgunt. Ipsa similis Chamęlęę: foliis angustioribus, pinguioribus, gummosis: si mordeantur glutinosisque. Flores albi & inter eos semen quale myrti exiguum rotundum initio uirescens. Postmodum rubens. Foris durum, nigrumque. Intus albet. Detrahuntur eo per aluum biles: aquae: pituitae: si quis e uiginti granis interiores nuLXXXXVI cleos bibat. Vrit hoc fauces.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
