# De materiali medicina 369

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, SCAMONION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/369
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/369

Quidam fornicem in terra fodiunt: & subiectis nucis Iuglandis, in quae decidat foliis: succum effundi patiuntur: quem Inibi assiccatum demum tollunt. Laudatur translucidus, solutus: sine pondere, Taurini glutinis colore: praetenuibus fistulis: fungosus: qualis est qui e Mysia: quę in Asia est Inuehitur. Nec uero experimento illo solum niti oportet ut linguae tactu albescat. Hoc euenit & adulterino: qui fit permixto Tithymali succo. Fidelior probatio a gustu: ne ualde linguam accendat: tithymalus enim uehementer excalfacit. Deterrimi e Syria Iudęaque ponderosi: prędensique. Vitiantur tithymalo & farina erui. Datur ex aqua mulsa uel ex aqua per se Drachma ponderis aut quatuor Obolis ad Pituitam & bilem purgandam per aluum: ad quam tamen dumtaxat soluendam partes duę Denarii sextiui satiffacient grano sesamae admixto aut semine alio. Sed si abundantius purgari libeat: succum obolis Tribus Elleborum nigrum duobus: aloen drachma una bibant. Medicamentum quoque de succo huius, & sale purgationibus condentes in uiginti drachmas Lactis sex Cyathos salis addunt. portione uirium sumitur, ut maxima potio ligulis tribus: media duabus: minima singulis constet. Detrahere & radix solet: cum quibus dictum est rebus drachma una pota uel duabus. Aliqui eam coquentes dant bibere. Decoquitur in aceto hęc & cum farina ordeacea teritur coxendicibus illinendis. Succus in uellere applicatus Vuluę abortum grauidis facit. Tubera cum melle discutit aut oleo in aceto coctus lepris illinitur. Capiti cum aceto & rosaceo in longis doloribus infunditur.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
