Latin
AMPELOS AGRIA
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 372
Unproofread scanNot analysed yet
AMPELOS AGRIA DCCCI Mpelos agria hoc est uitis syluestris uocatur. Palmitibus longis ut Vitium lignosis. Rimoso cortice, Foliis Solani hortensis latioribus: longioribus. Flore crinito, muscoso. Semine in uuis post maturitatem rubente: acinis rotundis. Radix eius decocta in uino marina condito cyathis duobus ex aqua humores alui ciet. Ideo hydropicis datur. uua eius uitia cutis &maculas omnes in facie purgat. Huius quoque Viticulae incipientes muria in cibos seruant ur. AMPELOS LEVCE DCCCII Mpelos Leuce: hoc est uitis candida: quam aliqui Psilothron &Bryoniam &Ophiostadhylon &Chelidonion &Melothron &Archezostin siue Agrostin: siue Cedrostin appellauere. huius sarmenta Pampini folio satiuę similia erant: nisi essent hirsutiore. innectit se fruticibus. qui sunt in pro ximo Capreolis comprehendentibus. Fructum habet in racemis rubentem: quo qui coria depsant: utuntur. huius caules: qui e radice initio similitudine Asparagorum exeunt: cocti manduntur, urinae aluoque commouendae. Folium semen &ra dix exulcerant corpus. Chironus: gangrenaenis: phagedaenis: tibiarumque tediis cum sale illinuntur. Radix corpus erugat &tendit. Vitia cutis in facie, uarosque &lenticulas cum Eruo &terra Chia: &Fenograeco emendat: Eodemque modo ci catricum nigritias tollit: Eademque pręstat decocta in oleo donec fatiscat: medetur &sugillatis &digitorum pterygiis. Collectiones illita cum uino discutit. sup purationes maturat &purgat. ossa infracta puluere imposito extrahit. Miscetur &septis efficacissime. Datur potu &in comitialibus drachmę pondere quot diebus anno toto. Item attonitis: Et uertigine laborantibus eodem modo. Contra uero serpentium uulnera denariis duobus bibitur. partus in utero interficit. Men tem modice interim subturbat. partus morantes secundasque feminarum extrahit apposira: urinas ciet. Eclegma ex ea fit cum melle suspiriosis: anelatoribus: tussientibus &contra lateris dolores: ruptis conuulsis. lienem ternis obolis cum aceto triginta diebus consumit. Illinitur ad eadem cum Fico. Decoctura eius insidentium uuluas repurgat: &abortiua est. Succus radicis exprimitur uere. pituitam foras molitur. Semen psoris &lepris inungitur &oblinitur. Ex eo succus lactis abundantiam facit coctus cum Tritico potusque. DCCCIII