# De materiali medicina 374-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, LINOZOSTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/374-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/374-2

Ynia siue Cynocrambe hoc est Brassica canina, aliqui Linozostin masculam syluestrem. Punici Armae, alii Asumes Labon. Cauliculum habet duum palmorum. Folia herbae Mercurialis aut hederae subcandida ex in teruallis. Semine apud folia paruo rotundo. Caules huius & folia in olus condita cient aluum. Decocturę aqua Bilem humoresque trahit. DCCCXI HELIOTROPION MAIVS Eliotropion majus, alii Scorpiuron, alii Heliostrophon: & Dialion: & Heliopoda & Scorpiocton & Sesamon agrion & Scorpiu Vram hoc est caudam Scorpionis. Scorpiuri nomen habet ab effigie animalis eius in flore sicut Heliotropii ab eo quod cum declinatione solis folio circumagitur, quod illi Ocimo simile tributum est: tametsi pilosius amplius & candidius. Ramulis ab ima radice ternis quaternis & quinis: & quorum sinu alę complures exeunt. Flore a capitibus candido subrubente ceu caudę scorpionum inflexo. Radice tenui superuacua, solo crasso Nascitur. huius quantum sit fasciculus in aqua de coquitur ad pituitam: bilemque detrahendam per aluum. Scorpionibus resistit: ex uino potum, & illitum. Adalligatur & ad conceptus arcendos. Seminis grana quatuor hora una ante accessionem pota ex uino quartanis prodesse dicuntur. tria uero Tertianis. Semen illitum Verrucas Formicasque adimit. Thymos & Epinyctidas siccat. Folia Podagris: luxatis: Infantium distillationibus: quas Syriasin uo cant efficaciter illinuntur. Eadem trita pellendis mensibus & partubus admoueur

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
