Latin
VINVM PARACHYTON
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 378
Unproofread scanNot analysed yet
VINVM PARACHYTON DCCCXXVII Inum quod Parachyton uocatur: cui Sapa misceatur, Caput implet: inebriat: flatusque colligit: &inutile stomacho est. PHALERNVM DCCCXXVIII Inum Phalernum: cuius prima Nobilitas uidetur, Nascitur in Italia. ue tustate admodum sapit. Excitari eo uenas constat: &aluos liquidas astringitstomachum iuuari: non prodesse tamen uesicę: obscuritatem oculorum facere: polypos narium nutrire. ALBANVM DCCCXXIX Inum Albanum crassius quam phalernum. Dulce stomachum inflat: uentrem mollit: concoctionem non perinde adiuuat: neruos minus lędit. &huic austeritas uetustate quęritur. CAECVBVM DCCCXXX Aecubum dulce callosius quam Albanum corpus alit. Colorem bonum facit. Inutile concoctioni est. SVRRENTINVM DCCCXXXI Vrrentinum uehementer austerum est: Ideoque Intestinorum &stomachi Rheumatismos compescit: minusque caput tentat: quoniam tenuissimum sit. Inueteratum stomacho utilius &iucundius efficitur. DCCCXXXII ADRIANVM Drianum &mamertinum in Sicilia genitum aequali sunt crassitudine: mediocriter spissandi habent naturam: citoque ueterascunt. Minus offen dunt ea neruos propter tenuitatem. DCCCXXXIII PRAETVTIVM. Rętutium &ipsum e sinu Adriatico infertur odoratum ac tenue: Ideo securius bibentes inebriat &grauedinem capitis molitur: diuque utrumque semel incidentibus custodit. DCCCXXXIIII HISTRIANVM Istrianum praetutio simile ad urinam efficacius. DCCCXXXV CHIVM Hium inter omnia tenerrimum idemque alibile poculentumque est: parcius inebriat: Fluxiones coercet in medicamenta oculorum miscetur. DCCCXXXVI LESBIVM I Esbium celerius per urinam transit: leuius chio. aluum mollit. DCCCXXXVII EPHESIVM c Vm hoc similitudo uirium ephesio est: quod phygeliten uocant. DCCCXXXVIII MESSOGITES Essogites ex Asia &Tmolo monte compertum est capitis dolores facere. Neruis obest.