Latin
MELICRATON
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 381
Unproofread scanNot analysed yet
APOMELI Vnt qui &temperatum aqua mel fauis elutis Inter genera hydromelitos Enumerent: &Apomeli appellent: Ita seruantes. Hoc autem Meracius confici praecipiunt. Alii etiam decoquunt: quale cibo aegrotantium improbamus: propter Cheranthemi hoc est Sandaracę siue Rhitaces uim: quae in fauorum inanitatibus seposita large aquam imbuit. DCCCXLIX AQVAE IN COMMVNE Q uarum discrimina in commune difficilem habent tractatum: id quod &soli proprietate: per quod transit &coeli conditione &sua cuiusque corporatura prouenit: aliisque rebus occasionibusque non paucis. ferè tamen saluberrima intelligitur: quę pura dulcisque sit: &quę nullam omnino qualitatem recipiat: quaeque ne momento quidem Praecordiis insistat, sed molestia nulla transeat: nullam inflationem committens &quae minime computrescat. DCCCL AQVA MARIS Qua Maris excalfacit. Natura ei acris &contraria stomacho: Aluum turbatipituitam trahit: calefacta fotu euellit &discutit tumores. Neruorum affectibus medetur. Item permonum uitio ante ulcera. Farinae Ordeaceę malagmatis &emplastris discutientibus miscetur: Clysteribus quoque in Exianitiones marinam infundunt tepefactam, ut in torminibus calidam. Pru ritibus psoris lienum curationi: lendibus: mammis rigentibus fouendis probatur. Et liuentia reducit eadem ad colorem sufferuefacta &saccis imposita. Quin &ad Ictus uenenatos salutaris intelligitur, quotiens tremores algoremque afferunt respersis: praesertimque scorpionum, phalangiorum, &aspidum: si quis in ca lidam eam Crebro descendat: diuturnam corporis maciem cachexiam uocatam corriget. Eadem neruis quoque utiles balneas pręstabit. Aquam intercutem capitis dolores &aurium grauitatem feruentis uapor depellet. Repositae uero quam sincerissimae: Neuquid poculentae in eas aquae misceatur: nunquam putrescunt. Aliqui decoquunt eas primum: deinde sic inueterant. Dantur &purgationis causa per se &cum posca aut uino aut melle. Ad abolendam uero uredinem lus gallinacei aut piscium post purgationem bibendum. DCCCLI