# De materiali medicina 381

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, MELICRATON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/381
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/381

APOMELI Vnt qui & temperatum aqua mel fauis elutis Inter genera hydromelitos Enumerent: & Apomeli appellent: Ita seruantes. Hoc autem Meracius confici praecipiunt. Alii etiam decoquunt: quale cibo aegrotantium improbamus: propter Cheranthemi hoc est Sandaracę siue Rhitaces uim: quae in fauorum inanitatibus seposita large aquam imbuit. DCCCXLIX AQVAE IN COMMVNE Q uarum discrimina in commune difficilem habent tractatum: id quod & soli proprietate: per quod transit & coeli conditione & sua cuiusque corporatura prouenit: aliisque rebus occasionibusque non paucis. ferè tamen saluberrima intelligitur: quę pura dulcisque sit: & quę nullam omnino qualitatem recipiat: quaeque ne momento quidem Praecordiis insistat, sed molestia nulla transeat: nullam inflationem committens & quae minime computrescat. DCCCL AQVA MARIS Qua Maris excalfacit. Natura ei acris & contraria stomacho: Aluum turbatipituitam trahit: calefacta fotu euellit & discutit tumores. Neruorum affectibus medetur. Item permonum uitio ante ulcera. Farinae Ordeaceę malagmatis & emplastris discutientibus miscetur: Clysteribus quoque in Exianitiones marinam infundunt tepefactam, ut in torminibus calidam. Pru ritibus psoris lienum curationi: lendibus: mammis rigentibus fouendis probatur. Et liuentia reducit eadem ad colorem sufferuefacta & saccis imposita. Quin & ad Ictus uenenatos salutaris intelligitur, quotiens tremores algoremque afferunt respersis: praesertimque scorpionum, phalangiorum, & aspidum: si quis in ca lidam eam Crebro descendat: diuturnam corporis maciem cachexiam uocatam corriget. Eadem neruis quoque utiles balneas pręstabit. Aquam intercutem capitis dolores & aurium grauitatem feruentis uapor depellet. Repositae uero quam sincerissimae: Neuquid poculentae in eas aquae misceatur: nunquam putrescunt. Aliqui decoquunt eas primum: deinde sic inueterant. Dantur & purgationis causa per se & cum posca aut uino aut melle. Ad abolendam uero uredinem lus gallinacei aut piscium post purgationem bibendum. DCCCLI

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
