Latin
THALASSOMELI
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 382
Unproofread scanNot analysed yet
in quem modum &ad podagras sulfure adiecto utile est. Sugillata cum melle inunctum emendat. Capitis ardores cum rosaceo in spongia, uel lana succida refrigerat: luuantur Hydropici tardita tes soni tinnitusque aurium suffitu feruentis. Eodem instillato &uermes earum necantur. pani tepefacto fouentur aut in spongia perfunduntur. pruritus arcentur. Serpentium ictibus a quibus Refrigeratio infertur. Calidum fotu remedio est. Frigidum uero aculeatis è quibus uredo sequitur. Aduersus uenenata omnia propinatur calidum uomitionibus redhibendum. pręsertim contra Meconicum Ci cutam, sanguinem conglobatum: lac in uentre concretum. Item ad Fungos ad uiscum ad Taxum sale adiecto: Hirundines haustas sorbitione pellit. Tussim ueterem placat. Gargarissatum distillationibus Faucium resistit. Anginis, Vuae procidenti: Dentium dolori colluitur. OXYMELI DCCCLIII Xymeli hoc est acetum mulsum. Temperatur aceti heminis V. salis marini libra. Mellis. x. p. aquae sextariis. V. una coctis decies deferuescente Cortina: Deinde refrigeratis, elutriatisque atque ita inueteratis. crassitudines detrahit potum: Ischiadicis, articularibus, morbis comitialibus prodest. Item contra serpentes: quos Sepas uocant: &contra Meconicum atque Viscum &Anginas Gargarissatum.