Latin
OXALME
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 383
Unproofread scanNot analysed yet
Alii repurgant quidem eas ut dixi tunicis: sed exarescere non permittunt: statimque musteas ac recentes alias pari mensura coniiciunt in acetum &initio septimi mensis eximunt: hoc modo acrius &asperius illud conficiunt. Gingiuas labantes collutum astringit &firmat. Dentium mobiles sistit. Putrescentia inore &odorem eius efficaciter reprehendit. Corroborat &Faucium callum iis qui studiosi uocis sunt: sorbitione ut sonus indidem contentus clarusque reddatur. Prodest affectis stomacho: cibosque non coquentibus: Item comitialibus melancholicis: uertiginosis: lapide percussis: uuluarum strangulationibus: tumidis lienibus: uitio coxendicum: recolligendis corporibus: ualitudinem utique coloremque meliorem pręstat. Oculorum aciem obiter exacuit. Tarditatem quoque aurium instillatione purgat, infusioneque. Generatimque ad omnia interanea laudatissimum: si non sit ulcus. Capitis doloribus: Neruis infirmis per singulos dies leiuno sorbendum, Inter initia modice, processu copiosius paulatim modo cre scente: idque adusque cyathum: quanquam non desunt: qui cyathos duos &eo amplius dari iuDCCCLVII