# De materiali medicina 383

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, OXALME. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/383
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/383

Alii repurgant quidem eas ut dixi tunicis: sed exarescere non permittunt: statimque musteas ac recentes alias pari mensura coniiciunt in acetum & initio septimi mensis eximunt: hoc modo acrius & asperius illud conficiunt. Gingiuas labantes collutum astringit & firmat. Dentium mobiles sistit. Putrescentia inore & odorem eius efficaciter reprehendit. Corroborat & Faucium callum iis qui studiosi uocis sunt: sorbitione ut sonus indidem contentus clarusque reddatur. Prodest affectis stomacho: cibosque non coquentibus: Item comitialibus melancholicis: uertiginosis: lapide percussis: uuluarum strangulationibus: tumidis lienibus: uitio coxendicum: recolligendis corporibus: ualitudinem utique coloremque meliorem pręstat. Oculorum aciem obiter exacuit. Tarditatem quoque aurium instillatione purgat, infusioneque. Generatimque ad omnia interanea laudatissimum: si non sit ulcus. Capitis doloribus: Neruis infirmis per singulos dies leiuno sorbendum, Inter initia modice, processu copiosius paulatim modo cre scente: idque adusque cyathum: quanquam non desunt: qui cyathos duos & eo amplius dari iuDCCCLVII

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
