# De materiali medicina 384

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, VINVM CYDONITES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/384
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/384

VINVM CYDONITES DCCCLX Omen uino Cydonites: alii Melites: sic facito. Mala cotonea seminibus exemptis concidito ut Rapum solet. In cadum multi calabrum duode cim librę satis erunt. Hae triginta diebus finito macerentur: ab ea fine diffundito atque condito. astringendi habebit uim: stomacho proderit. dysentericos iuuabit. locinorum, renum, urinę difficultatibus feret pręsidium. VINVM MELOMELI DCCCLXI Vod uero Melomeli & a quibusdam Cydonomeli dicitur, Constat malis cotoneis detracto Semine in copiosum mel coniectis ita ut integantur. Tenerum usu non nisi post annum: mulsi habens similitudinem Effectu rerum earum ex quibus componitur. VINVM HYDROMELON DCCCLXII T quod Hydromelon appellatur: ex Melomelite supradicto fingitur. Duabus partibus aquae decoctae insolatęque sub ortum caniculae. Huius quoque natura eadem est. OMPHACOMELI DCCCLXIII Mphacomeli sic condunt: uuis districtis semi acerbis nec dum mutanti bus colorem in sole triduano habitis: mox expressis ad tres partes succi una optimi & despumati mellis addita. huic in sole cadis inueterato uis comprimendi refrigerandique est. Ideo laborantibus stomacho aluinisque laudatur. usus an niculo non ante. VINVM APITES OVITES MESPI LITES: CERATITES DCCCLXIIII Inum Apites Cidonitae modo conditur: e piris quę non admodum matura sint. Eadem ratione fit e filiquis & Sorbo & Mespilo. astringunt om nia haec: acerba gustu: amica stomacho: rehumatismos intus omnes repriDCCCLXV VINVM OENANTHINVM munt. It e Labrusca hoc est uite syluestri: quod uocatur Oenanthinon. Flores eius cum optime olent: detracti arefiunt: Tum libris duabus in musti me tretam per dies. xxx. merguntur. Collatur hoc deinde, atque ita reponitur. imbecillitatibus stomachi & reuocandis auiditatibus cibi coeliacis, dysentericis VINVM RHOITES DCCCLXVI probatur. Inum de malis granatis Rhoites nominatur: constat e punicis: quae ma tura sint: & quibus lignosus nucleus absit: quae Apyrena diximus uocari expresso acinis succo & reposito, siue ad partes tertias decocto. fluxionibus interaneorum & Febribus solutis utile est. Stomacho etiam commendabile: aluo citae: urinis difficilibus.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
