# De materiali medicina 386-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, VINVM SAROBILITES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/386-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/386-2

VINVM SAROBILITES DCCCLXXVII Inum Strobilites sic fit. Nuclei Pinei recentes musto merguntur: inde ui num exprimitur: praestans ea: quae Resinatum. aut si nuclei musto madidi etiam sint decocti. utile tabescentibus abundanter potum. E CEDRO:CVPRESSO:LAVRO:PICEA: IVNIPERO: ABIETE DCCCLXXVIII Ina è Cedro: Iunipero: Cupresso: Picea: Lauro: Abiete peraguntur ad euam dem modum. ligna nouissime cęsa: cum fructus emittitur: assulatim conminuunt & in sole aut igni aut balnearum tepore continent: ut simul ac desudarint in congium uini libram eorum addant & rutabulo peragitent: Nec ante menses duos loco moueant. postea elutriantes, in solemque conferentes reponunt. uasa, quod semel dictum sit, in uino fictitio ad fauces usque sunt implenda: quo niam relicta inanitate uertitur in acetum. uina medicata inimica ualentibus sunt. Excalfaciunt omnia haec: urinasque pellunt. aluum uero supprimunt. Laurinum im pensius excalfacit. solet & e fructu maioris Cedri selibra eius tusa in congium mu sti diebus quadraginta in sole contineri: postea eliquari. Decapulatumque ita condi. Nam & quod ex Baccis Iuniperi constituitur: Cedritae appellato effectibus simile est. De Cedrite mox dicemus.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
