# De materiali medicina 388

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, ACETVM STOECHADITES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/388
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/388

ACETVM STOECHADITES DCCCLXXXV Cetum quoque de Stoechade faciunt: ad ea: quę diximus macerantes in aceto herbam modo quo expositum est. in eadem utile. VINVM CESTRITES DCCCLXXXVI Inum Cestrites e Betonica herba: quam Cestron Psychotrophon uocauimus fit. carpitur maturo turgida semine: simulque cum ramis suis libra in congios uini duos confertur: post septimum mensem eximitur. Vinun in lagenas confunditur. multas habet utilitates ad uitia: quę intus sentiuntur tanquam & frutex ipse per se. hoc & in omni alio ficticio indicatum sit. Proinde qui naturas rerum: ex quibus quaeque fiunt: cognouerit: Futurum est ut potestates etiam eorum: quae de iis constant: facile perspectas & exploratas habeat: sed quod genera liter dixerim, uinum carentibus febredandum. Ex Betonica faciunt & Acetum: quo aduersus morbos eosdem utimur. VINVM TRAGORIGANITES DCCCLXXXVII Duinum Tragoriganiten Quatuor drachmas Tragorigani herbae in sextarios quatuor musti demittunt: pręligatas in linteolo mensibus tribus: postea in aliud uas depletum inueterant ad tormina: inflationes: rup ta: conuulsa: laterum dolores: spiritus discurrentes: concoctionem difficilem. VINVM BVNIONITES DCCCLXXXVIII Ino Bunionitę tundimus napos drachmis duabus in quatuor musti heminas. caetera superioribus similia. utile stomacho laborantibus. Item ab armorum equitatusque lassitudine. VINVM DICTAMNITES DCCCLXXXIX Inum Dictamnites sic fit: Denarius Dictamni octo heminis musti perlui tur. Fastidia stomachi eleuat. secundas mensesque trahit. DCCCLXXXX VINVM PRASIITES Inum Prasiites e Marrubio statu eius uegetissimo foliorum sextariis quatuor in metretam musti suffriatis. reliqua cum prioribus sunt paria. con fert ad desideria pectoris & ad quęcunque Marrubium. VINVM THYMITES DCCCLXXXXI Inum Thymites hoc modo. tunditur Thymum & cribro excussum unciis centum mergitur in linteolo singulis musti cadis. Cibum aegre perficientibus, appetentiae in cibis inter mortuae, Neruorum & pręcordiorum doloribus prodest. Item aduersus Hybernos algores & ictus aculeatos, è qui bus Refrigeratio & Erosio proueniat. DCCCLXXXXII

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
