Latin
TES: PETROSELENITES
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 391
Unproofread scanNot analysed yet
VINVM CHAMAELAITES DCCCCX Inum chamaelaites fit e chamaelaea herba cum floret. Ramos &folium perfriando cernendoque in congium musti decem Denariorum pondere addito: nec ante menses duos uase relicto: post transfunditur. Suffusos aqua epaticos lassitudinem sentientes: purgationem a partu difficilem corrigit. VINVM CHAMAEPITYIIES DCCCCXI Inum Chamaepitvites eodem modo &natura exit ex abiga zurinas pellit. VINVM MANDRAGORITES DCCCCXII Inum Mandragoriten ita construis. Cortex radicis exciditur &selibra in cadum musti suspenditur. Post tertium Mensem diffunditur. Media potio dimidium heminae: sed ante quam sumatur praegustandum est passum portione dupla. Heminam eius additam in congium uini aiunt somnum &uertigines facere. Cyathum uero in sextarium coniectae mortem quoque repraesentare. Moderato utique usu molestias transmittit quiete allecta: distillationes pituitę tenuioris ad crassitudinem reuocat: in quod olfactorio infusione potuque utile est. VINVM HELLEBORITES DCCCCXIII Inum Helleborites. In congium musti marin a aqua facti Veratrum nigrum duodecim denariis perterunt in linteolo candido conuoluentes: postea cum bullierit: transfundunt: &in congios maris quindenos, quatuordenosue suffriant. Post aliquot dies collo emittunt in lagenas. Vtuntur ad aluum soluendam Cyatho cum aqua: sed e balneis uomitionibus a Coena praecedentibus. Apud alios Veratri drachmae. xx. Lentisci. xii. Spicae Syriacę. xiii. Incernuntur: &in Linteo deligata heminis uini Coi quatuordecim macerantur. xxxx. Diebus. Deinde percolati huius Semi heminam propinant. Aliqui cado musti Marinam ex alto Sumptam decoctamque sextariis. XII. Helleborum candidum. P.i. Semis In dies xi. confundunt: deinde sacco effusum usibus promunt. Est &illa forma. xii. Drachmas ueratri. iiii. Aphronitri. duodecim heminis musti quindecim diebus pati combibant. Mox eliquato post sex menses uti. Facit abortum Infantibus. Non deest &alius modus uuas sole Tostas in cadum musti congerunt. (Cum cadum hoc est metretam dico: decem congios intelligo) Gypsum drachmis uigenis addentes, ut biduum consudent. In hoc Veratri nigri drachmas. xxx. Totidem Lentisci. Totidem Calami: Iuniperi Semissem choenicis &quadrantem. Myrrhę atque croci utriusque drachmam in linteo quadraginta diebus suspendunt. Ab eo tempore in lagenas excollant. Hoc tribus heminis aut duabus ministrant dilutum. Purgat a partu &abortu feminas. Extrahit uero infantes, uuluarumque desideriis &strangulatibus succurrit. DCCCCXIIII