Latin
VINVM SCAMONITES
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 392
Unproofread scanNot analysed yet
CADMIA DCCCCXV Admiae Cypri fornacibus optima: quę botryitis cognominatur. Debet esse densa: mediocriter ponderosa: magisque uergens ad leuitatem Specie Racemosa, collore fauillarum extra: Intus cinereo ęrugineoque. Proxima bonitas foris ceruleę, intus albenti &onychitae uenis simili. Tales e ue nis metallorum ueteribus fodiuntur. Tertia est quę dicitur placodes cingentibus maculis uaria &ab eo argumento a quibusdam Zonitis appellata. Aliud ge nus ostracitis uocatur: gracilis, nigra cute, terrosa siue testacea. Deterrimam om nium candidam putant. Oculorum medicamentis prima &secunda conueniunt. In emplastra cęterę &ad sicca medicamenta utiliores, &ad Cicatrices trahendas: In quę maxime prodest Cypria. Damnant e Macedonia, Thracia: Hispaniaque inuectas. Cadmię effectus spissare: caua explere: sordida purgare. Humores ex ulceribus manantes siccare, margines ducere, carnium excrescentes arcere, sicut ea: quę cacoethe appellantur, cicatricibus includere: Fit autem cadmia ex ęre in caminos coniecto: fuligine flammis egesta: fornaciumque Cameris ac Lateribus adhęrescente. Ipsas uero fornaces ferreas capacissimasque construunt Acestidas ab ipsis uocatas coeuntibus culmis ad continendum ea: quae illuc ex ęre ignium ui sublata ueniant. Hęc magis magisque in horas superuentu iugi se agglomerant atque concorporant, Ita modo una eius species, modo duę, modo cunctę generantur. Sed e pyrite item Lapide cremato, quem in Cypro monte solis imminen te reperiunt, Cadmiam officinae faciunt. In eodem uero monte inueniuntur ceu uenę quędam &cingula Mysios Sorios Chalcitios: Melanterię cerulei chrysocollę chalcanthi Diphrygeos. Quidam tradunt in metallis etiam lapideis cadmiam nasci, similitudine Lapidis cuiusdam per quam proxima decepti: qualis apud Cumas inuentus est, qui nullo usu medicinam instruunt. Deprehenduntur autem omnes, quod minus ponderosi quam cadmia sunt, quodque nulla peregrini gustus offensione commanducantur. Sed dentibus stuporem tantum afferunt. Admota uero linguae cadmia commanducari nullo modo potest. Est &alia distinctio quod Cadmia in acetum distrita &siccata in sole coit: quod non euenit in Lapide. Interest &illud quod Lapis tritus &in ignem impositus resilit. Fumumque ignibus similem attollit. Cadmia pertinaciter desistit: uaporemque luteum &aerosum baltei uersicoloris modo reddit. Est &ibi discrimen quod Lapis flammatus ubi refrixit colorem demutat: minusque pendit. Cadmia neutro modo euariat, nisi quis eam contu nuis diebus usserit. Ac fit quidem cadmia etiam in argenti fornacibus candidiori ac minus ponderosa: sed nequaquam comparanda ęrariae. Iterum a medicis Cadmia comburitur carbone condita: atque ubi coeperit conspici, ampullasque facere, ut fer ri Scoria extinguitur uino Aminęo: quę ad emplastra praeparatur: quae uero ad psoras aceto. Quidam ita decoctam &in uino pertritam in ollis crudis urunt secundo donec cocta pumicis modo fistulet. Rursum in uino terunt: &tertio deeoquunt: Donec perfecte redeat in Cinerem, &nulla scabritia supersit: hac spodii uice utuntur. Lauant in Mortario tritam, mutantque aquas, Identidem quoaddum nullę sordes compartant: Fluanturque omnes Nubeculę: Ita in offas deg mm ὀοτει psita reponitur. DCCCCXVI