# De materiali medicina 394-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, ANTISPODION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/394-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/394-2

ANTISPODION DCCCCXVII Voniam uero multa quoque alia sunt: quae uicem spodii satis impleant; adeo ut interim quoque uincant effectibus: Necessarium est, & quę nam sint ea: & qua ratione in eum usum accommodentur: ostendere. Igitur folia myrti cum floribus suis & baccis etiamnum uiridibus immaturisque uruntur fornace in ollam crudam coniecta operculo Argilla circulito, quod ei foraminibus crebris confossum esse debet: continenturque ita donec figlina percoquatur. Mox in Fictile nouum transferunt, & fornaci reddunt. Et ubi eodem modo per coctum est, Eximunt, lauant utuntur. Eadem ratio & in thaleis oliuę urendis seruabitur. Cęterum ex oleastro quęruntur maxime. Sin desint: succedunt ex olea satiua cum floribus defractę. Veniunt & cotonea mala in eundem usum concisa, exossataque item gallae, tantundem quoque faciunt ex crassis linteis, item ex moris immaturis id est candidis & in sole usque ad Ariditatem siccatis. Taurini quoque glutinis & uellerum humidorum scabrorumque cinerem probant quae pice prius melleue perfuderint, Omnia hęc ut similiter polleant spodio a medicis sunt inuenta. AES VSTVM DCCCCXVIII Es crematum probatur quod rubens fit. Quodque speciem minii attritu referat. Nigritia in co argumentum est plus iusto exusti. E nauium clauis dissolutarum paratur. Componuntur ii fictilibus crudis sulfure & Sale aspersi aequo pondere, uicibusque obliti. Exinde uas operculo inclusum & figulari luto circumlitum mittitur in caminos donec percoquatur. Quidam sulfuris loco atque salis alumine statuminant. Apud nonnullos clauus sine Sale ac Sulfure χυιρυ 2 in olla continuis diebus uritur. Sunt qui sulfur tantum adhibeant. Sed quod ita fit: oppletur fuligine atro. Aliis claui alumine scissili sulfure acetoque additis perunguntur: & in cruda olla torrentur. Adsunt & qui aeneo in uase aceto eos perfunlant.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
