# De materiali medicina 394

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, POMPHOLYX ET SPODION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/394
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/394

Quod autem consedit, molliter & ociose tollimus, & in altera capide seponimus. Recrementa: quae fundo hęserunt: harenacea relinquimus. Iterum subsidere patiuntur terrosa. Mox in aliud uas nitidum excollamus: & hoc saepe donec purum exarenatumque cernatur. Alii protinus collectum uti est cum sordibus suis totus: aquae paulatim respersum committunt rati harenas & lapidosam in eo naturam nutu suo & pondere descensuram ad ima ua sis: pilos uero & Floccos: caeteraque id genus leuitate sua in sublime abitura. Ita sincerum nobis exemptum iri puluerem: qui sponte sua mediam regionem occupaturus in ipso uase sit: lauari quoque in mortario ut cadmiam iubentes: sed uino chio mari facto: magis enim astrictorium euadere ita quam aqua elutum. Pompholygi natura densandi refrigerandi: explendi: purgandi: conglutinandi: & quadantenus siccandi. Eadem leuiter incrustat. Si uero torrere libeat: frianda prius erit in aqua & in orbiculos diuidenda: qui fictili nouo componantur. Tum hoc in tenui & leui carbone collocato: pastillos sępius uersari oportebit: donec ruben tes siccique reddantur. Illud noscendum, spodion, & in auri & in argenti fornacibus fieri & optimam de plumbo utique post cypriam.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
