Latin
SQVAMA ALTERA HOCEST
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 396
Unproofread scanNot analysed yet
SQVAMA ALTERA HOCEST STOMOMA DCCCCXXII Quamae porro est alterum genus quod uocant Stomoma, ingenio supradictę, lotura quoque similis: quod eodem modo custodiunt, utique aluo purgandę. squama ęris efficacior quam stomoma est. AERVGO RASILIS DCCCCXXIII Ruginem rasilem facies pluribus modis. primo in cadum aut aliud simi le uas acetum peracre fundes: subinde in eo uas ęreum locabis: si fieri potest, concameratum: sin minus planum: quod quidem &probe extersum et sine aliquo spiramento sit requiritur. Decimo die operculum cado eximes &ęru ginem decuties. alius modus est ut squamam ex eodem aere in cado super acetum suspendas ita, ne contingat. totidemque post dies corradas. alii uinaceis recentibus &acescentibus massam ęris, aut squamam contegunt unam pluresue, ac similiter operantur: aliqui delimatam aeris scobem, aut recisamenta aeris coronarii: quibus lemnisci &aurea folia circundatis dependent, aceto spargunt, uersantque spathis ter aut quater dicidonec in aerugiuem absumpta conuertaaur. tradunt ęrugi nem eandem fieri &in cypriorum metallis: tum ex lapidibus quibusdam è quibus aes coquitur: tum uero ex quodam specu stillantem ęstuosissimis diebus ortu cani cularum. priorem pauxillam &optimam censeri: quoniam lapidoso admodum sit coalitu. Adulterant uero aeruginem aliis multis: sed pręcipue secuturis. Quidam enim pumice, alii marmore: alii atramento sutorio. Experimentum eius: quę pumice aut marmore sit mutata. pollicem sinistrę aqua madefacimus &cum altero partem acceptam aeruginis atterimus. Quicquid in ea sinceri continebitur: remollescet: diffundetque sese. pumicis strigmenta itemque marmoris rigebunt: neque su bigi patientur: &si diutius affrices: neque desit aspergo: prodentur etiamnum can dore. Deprehenduntur &dente. nam quae uitiata non sit: ocius moletur: dabitque manus: neque stridebit asperitas in frendendo: quod pumicata faciet, marmorataque. atramentum uero coarguetur ignibus. Aerugo enim in batillum ferreum aut testam cineris feruentis: itemque in carbones collata: quae mixta atramento sit rubescet: quoniam atramentum colorem eum naturae suę proprietate refert cum uritur.