Latin
AERVGO SCOLECIA
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 397
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc est uiridis &lentosa lubricitas fiat. Deinde in uermiculos Rhodiacis similes diuidunt ac recondunt. efficacior &colore pręstantior redditur: si duae partes quam fuere aceti: urinae pueri misceantur. In caeteris ratio eadem obseruetur. Quidam aeruginem quae ab sua perfectione deciderit: in Gumi rasile additam digerunt in pastillos ut ueneat. Sed talis prętereunda est: quoniam praua. AERVGO AVRIFICVM DCCCCXXV Abent &fusores auri suam aeruginem: temperantes eam mortario &pi stillo cyprii aeris &urina pueri impubis auro ferruminando &agglutinando necessariam. Omnes ę rugines proportione respondent ęri com busto: nisi quod uiribus superant. illud scire oportet scoleciam fossilem omnibus praeferri: proxime rasilem. ultimo loco esse, quam parari arte docuimus: quanquam mordendo astringendoque plus habet uirium tertia quam priores. aurificum ęrugo quę &Santerna di citur utilitate qua rasilis censetur. ratio aeruginis in medicina spissare: calfacere, ci catrices oculorum exterere: attenuareque, lachrymas trahere. Nomas arcere. uulnera ne inflammentur placare: cum oleo uero &cera cicatrices ulceribus obduce re. decocta in melle callos &sordida ulcerum purgat. cum Hammoniaco in fistulas pro collyrio adacta ipsas &callum earum corrodit. prodest &ad pustulas gin giuarum: extuberationesque: genarum quoque uitia nauiter extenuat: si cum melle inungatur: sed protinus abluenda erit pennicillis ex aqua feruenti. Eadem in resinam terebinthinam cum aere uel nitro collecta lepras tollit.