# De materiali medicina 397

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, AERVGO SCOLECIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/397
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/397

Hoc est uiridis & lentosa lubricitas fiat. Deinde in uermiculos Rhodiacis similes diuidunt ac recondunt. efficacior & colore pręstantior redditur: si duae partes quam fuere aceti: urinae pueri misceantur. In caeteris ratio eadem obseruetur. Quidam aeruginem quae ab sua perfectione deciderit: in Gumi rasile additam digerunt in pastillos ut ueneat. Sed talis prętereunda est: quoniam praua. AERVGO AVRIFICVM DCCCCXXV Abent & fusores auri suam aeruginem: temperantes eam mortario & pi stillo cyprii aeris & urina pueri impubis auro ferruminando & agglutinando necessariam. Omnes ę rugines proportione respondent ęri com busto: nisi quod uiribus superant. illud scire oportet scoleciam fossilem omnibus praeferri: proxime rasilem. ultimo loco esse, quam parari arte docuimus: quanquam mordendo astringendoque plus habet uirium tertia quam priores. aurificum ęrugo quę & Santerna di citur utilitate qua rasilis censetur. ratio aeruginis in medicina spissare: calfacere, ci catrices oculorum exterere: attenuareque, lachrymas trahere. Nomas arcere. uulnera ne inflammentur placare: cum oleo uero & cera cicatrices ulceribus obduce re. decocta in melle callos & sordida ulcerum purgat. cum Hammoniaco in fistulas pro collyrio adacta ipsas & callum earum corrodit. prodest & ad pustulas gin giuarum: extuberationesque: genarum quoque uitia nauiter extenuat: si cum melle inungatur: sed protinus abluenda erit pennicillis ex aqua feruenti. Eadem in resinam terebinthinam cum aere uel nitro collecta lepras tollit.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
