Latin
AERVGO VSTA
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 398
Unproofread scanNot analysed yet
Quidam scobem plumbi puri lima quaesitam in mortario lapideo terunt pistillo lapideo, aut etiam mauibus cum aqua sub manum paulisper in fundentes quae nigratur. Hanc ut sidat relictam effundunt statimque diuidunt in pa stillos. Nam quod diutius fricatur: cerussae fit simile. aliqui plumbo limato molibdęnam hoc est plumbaginem modice admiscent, meliorescere arbitrantes quod ita sit elutum. potest refrigerare: astringere: glutinare: mollire. Item contra inani tates fluitionesque oculorum: &ulcerum excrescentia: Eodem inhiberi &sanguinem constat. ad sedis ulcera: condylomata: haemorrohidas, cum rosaceo efficax proba tur. Item ad uulnera quę cicatricem difficile contrahant. In uniuersumque ad omnia: quibus utile Spodium est. pręterquam quod ulcera non marginat.