# De materiali medicina 4-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, Cap. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/4-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/4-2

Cap. XVIII. Theri ston Plinius Entheriston quod & melius opinor. Non subacida, facilis dilui. sunt qui Eudiaeton.i.solui facilis interpraetentur alii Eu dieton malunt. Vertiginosis. Scotomaticos & scotomata uertigines latini dixere. is morbus & frigidis & lentis hu moribus contingit a cerebro defluentibus, ut qui malum hoc sentiunt facile cadant. quare uertigines nostri dixere quod ob oculos imagines rerum uersari uideantur unde rotatus assiduus occurrat. uulgus & ipsum hoc uertiginis nomen agnoscit. Qui recta Ceruice spiritum trahunt. orthopnoicos graecia dixit. Contra Asthmaticos quos suspiriosos diximus. nam dyspnoicos leuiore morbo eos dicimus qui difficulter anheiant, nec tamen ad interitum. sed asthma hydropesis fere consequitur. Ex Cap. XIX. Genitalium Nomas. hoc nomine graeci intelligunt ulcera quae depascunt & uorant Sependo corpora unde & illis nomen. Cap. XXI. Diapasmatis more: Diapasma Asperginem latini eam intelligunt, quo uerbo & Plinius utitut, qua ad coercendos sudores utimur, cuiusmodi sunt quae ilccis odoribus constant. Cap. XXV. Et ibi Croco monte tu coryco Emenda. Liciae tu Lyciae. Ab Aegibus. tu Aegis emenda. est autem Aege urbs Aetolica uel liuianis monumentis notissima. Oblongum & praepingue. Hic hermolaus ita legit ut non holomelen. idest ab omni parte integrum sed Pimelem.i. praepinguem magis probarit Plin. auctorem (ut opinor) secutus. Molibdaena quid sit ex ultimis corollarii libris petito. Ignis sacri Inflammationes. Plinius Erysipelas interpretatur quod & Barbarus agnoscit. Celsus diuersum sacrum Ignem ab Erysipelate facit & Galenus. is proprie morbus Erysipelas intelligitur cum ex tenui sanguine incenso ex bile ac feruente Tumor consistit. Cap. XXVII. Eclegma, inlitum latini appellant. uerbo tamen graeco usitatiore. Cap. XXIX. Sudores cohibet sane. Tu sudores cohibet distingue. nam uerbum illud sane principium sequentis est clausulae. Ileos gracilioris intestini dolor. Contra colicus laxioris intestini, diuersum utrumque a lateris morbo quem graeci Pleuritin appellant. Vtrumque morbum colici nomine uulgus fere comprehendit. Decoquitoque in Igne usque eo dum fiat tam crassum. sic legendum sine ulla disfinctione.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
